1196SECVNDA PARS COSMO.
qui Lubeca, Hamburgo & Amſtel
redamo illuc nauigant. Namque
apud eos in tantũ idq́; crebro per
penuriam annona inualeſcit, vt
piſcibus torridis pro pane vulgo
vtantur, quamuis æſtate etiamnũ
florenti optimis & ſpirantibus
pratis fic abundent, vt armenta
(ne pinguedine ſuffocentur) ab
ipſis coercenda ſint. Conficitur
apud hos optimum & medicinæ
vſui aptiſſimum butyrum. Repe
riuntur ibidem Falcones, Accipi
tres, Corui, Vrſi, Lepores & Vul-
pes cùm niuei tum atri coloris.
Equos habent velociſſimos, qui
ſine intermiſſione triginta mi-
liaria citato curſu conficiũt. Tem
pla habent multa, & domos ex oſ
ſibus piſcium & balenarum con-
ſtructas. Non patet in hanc inſu-
lam nauigatio, niſi æſtiua eaq́ue
quadrimeſtris, propter glacié &
frigora, quibꝰ intercluditur iter.
Si autem inter nautas de portus
cõmoditate potienda diſceptan-
tes aliquod bellũ nauale in mari
cooriatur, quamuis id reſciſcat
loci præfectus, nullo illi damno
mulctantur, propter ea quòd hu
ius nõ ſit de his quæ mari, ſed quę
terra duntaxat aguntur, decer-
nere. Periclitantur etiam quàm
ſepiſſime naues propter & id genus marinas beluas, niſi
nauclerus ſibi prudenter proſpi-
ciens, per vaſa vacua mari im-
miſſa ſonitusq́ue tubarum longe
à naui eas propellat. & qui teſtudine ludunt, apud eos
reperiuntur quàm plurimi, qui
prędulci modulamine & & piſces irretiant & capiũt. Mul-
ti etiã ad pellendã frigoris aſperi
tatem in cauernis latitant, quem
admodum Africani ad calorem
æſtiuum vitandũ faciunt. Eſt in
vertice cuiuſdam montis nomi-
ne VV eyſzarch, inter & Gruntlandiam, à duobus pi-
ratis Pinnigt & Pothorſt, con-
ſtructum magnitudinis admiran
dæ Quadratum nauticum, in gra
tiam nauigantium, vt ſe à peri-
culis quę ſunt Gruntlandiam ver
ſus defendant.
Eius medium # 7.0|65.30
Harſol ciui. # 7.40|60.42
Thirtes ciui. # 5.50|64.44
Nadar ciui. # 6.40|57.20
¶ Seelandiæ Scaniæ ſitus à
Ptho. Scandia dicta.
Eius medium # 34.20|56.15
Roſchilde Epiſcopalis # 34.16|56.20
Hafnia, vul. Coppenhage.
# 35.29|56.30
¶ Huic adiacent Inſulæ.
Femara inſ. # 30.15|55.55
Gotlandia inſ. # 48.0|60.0
¶ Trimoantes Inſulæ.
Toliapis, vulg. Tenet # 23.0|54.20
Counos, vulg. Shepey # 24.0|54.30
Vectis inſ. # 19.20|52.20
¶ Seelandiæ Belgicæ Ciui.
Middelburgum emp. # 18.26|51.48
Ziericzee # 19.0|52.0
¶ Europæ inſularum finis.