Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
131
131 (Fo.63.)
132
132
133
133 (Fo.64.)
134
134
135
135 (Fo.65.)
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 140 > >|
134VSVS ANNVLI verſus rem metiendam, donec rurſus eædem pinnulæ baſi ſiue infi-
mæ parti reſpondeant.
Quantum igitur eſt ſpatium ab hoc loco
ſtationis ad priorem, tanta eſt longitudo rei menſuratæ.
56[Figure 56]
¶ Diſtantiæ dimenſio. CAP. XIX.
QVemadmodũ autem in altitudinibus omnino opus eſt
aliqua cognitione diſtantię, ita ediuerſo in diſtantiarum
dimenſionibus cognitio altitudinis neceſſaria eſt.
Qua
præcognita (oportet enim ex eleuatiori loco diſtantias
metiri) Annulum ita ſuſpendito ex manu, vt pinnula inferior termi
no diſtantiæ, ſuperior oculo tuo reſpondeat.
Quo facto, eleuatio-
nem oculi tui ſupra terminum viſum duodecies multiplicato, ſum-
mam per partes à filo notatas diuidito.
Vltimus hic numerus di-
ſtantiam rei oſtendet.
Qui exactiorem diſtantiæ dimetiendæ ratio-
nem velit, is libellum no@trum præcedentem de Regionum &
Loco-
rum deſcrip.
conſulat. Ibi enim abſque aliquo inſtrumento longiſ-
ſimas etiam diſtantias dimetiri docemus.
¶ De profunditatis menſuratione. CAP. XX.
ALtitudinis & profunditatis eadem fere ratio eſt, nam vt
ibi per rationem diſtantiæ colligitur altitudo, ita etiam
hic.
Oportet enim ex alto deſpiciente diſtantiam puncti
quem aſpicit per pinnulas annuli præſcire, atq;
eam nul-
la alia ratione quàm dictum eſt de altitudinibus, aut per.
12. aut per
partes notatas à filo multiplicare, &
pe@terutrum diuidere pro vm-
bræ ratione quam filum occupat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index