10090CAP. IV. DE MACH. HYDR. LONDINENSI.
20.
Ita finio tractationem, de praecipuis machi-
nis hydraulicis, quas in itinere curioſius contemplari
et dimetiri licuit. Potuiſſem augere earum numerum
nonnullis aliis argumenti ſimilis, uel addere deſcri-
ptionem inuentorum mechanicorum, quae partim
publicis, partim priuatis in technophylaciis, (quae in-
ter praecipuo loco referri meretur Truchetianum,
quod Pariſiis eſt in coenobio Carmelitarum) obuia
habui. Enimuero cum laudata in ſuperioribus capi-
tibus machinamenta, ceteris omnibus quae excogita-
ta ſunt, longiſſime antecellant, ut tutiſſima promtiſſi-
maque, ad ciendas in motum aquas, adiumenta, com-
plecti, atque adeo ad totam pragmatiam hydrau-
licam inſtruendam, et ubique proſpero ſucceſſu ex-
ercendam, ualere uideantur, malui a minoris mo-
menti operibus late recenſendis in praeſenti abſti-
nere. Inprimis cum cauendum mihi eſſet, ne mul-
titudine picturarum ſumtuoſior et difficilior tractatus
huius editio redderetur.