Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
<s xml:id="echoid-s1795" xml:space="preserve">Membra omnia quae ſupra capitula columnarum ſunt
<lb/>
ſutura, id eſt epiſtylia, zophori, coronae, tympana, faſtigia, acroteria, incli-
<lb/>
nanda ſunt in frontis ſuae cujusque altitudinis parte XII; </s>
<s xml:id="echoid-s1796" xml:space="preserve">ideo quod cum
<lb/>
ſteterimus contra frontes, ab oculo lineae duae ſi extenſae ſuerint, et una
<lb/>
tetigerit imam operis partem, altera ſummam, quae ſummam tetigerit,
<lb/>
longior ſiet. </s>
<s xml:id="echoid-s1797" xml:space="preserve">Ita quo longior viſus lineae in ſuperiorem partem proce-
<lb/>
dit, reſupinatam facit ejus ſpeciem. </s>
<s xml:id="echoid-s1798" xml:space="preserve">Cum autem (uti ſupra ſcriptum eſt)
<lb/>
in fronte inclinata fuerint, tunc in aſpectu videbuntur eſſe ad perpendicu-
<lb/>
lum et normam. </s>
<s xml:id="echoid-s1799" xml:space="preserve">Columnarum ſtriges faciendae ſunt XXIV ita ex-
cavatae, uti norma in cavo ſtrigis cum fuerit conjecta, circumacta, ita
anconibus ſtriarum dextra ac ſiniſtra angulos tangat, ut acumen normae
<lb/>
circum rotundatione tangendo pervagari poſſit. </s>