Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
91
91 (71)
92
92 (72)
93
93 (73)
94
94 (74)
95
95 (75)
96
96 (6)
97
97 (77)
98
98 (78)
99
99 (79)
100
100 (80)
< >
page |< < (80) of 530 > >|
10080M. VITRVVII POLL. ctus, & primum in antis, quod Græcè υαώς γ\’ν παράςα{οι}μ dicitur, deinde
proſtylos, amphiproſtylos, peripteros, pſeudodipteros, dipteros, hypæ-
thros.
Horum exprimuntur formationes his rationibus. In antis erit
ædes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circuncludunt, &

inter antas in medio columnas duas, ſupraq́;
faſtigium ſymmetria ea col-
locatum, quæ in hoc libro fuerit perſcripta.
Huius autem exemplar erit
ad tres Fortunas, ex tribus, quod eſt proximè portam Collinam.
Proſty-
los omnia habet, quemadmodum in antis, columnas autem contra antas
angulares duas, ſupraq́;
epiſtylia, quemadmodum & in antis, & dextra ac
ſiniſtra in verſuris ſingula.
Huius exemplar eſt in inſula Tyberina, in
æde Iouis &
Fauni. Amphiproſtylos omnia habet ea, quæ proſtylos, præ-
tereaq́:
habet in poſtico ad eundem modum columnas & faſtigium. Pe-
ripteros autem erit, quæ habebit in fronte &
poſtico ſenas columnas, in
lateribus cum angularibus vndenas, ita vt ſint hæ columnæ collocatæ, vt
intercolumnij latitudinis interuallum ſit à parietibus circum ad extre-
mos ordines columnarum, habeatq́;
ambulationem circa cellam ædis,
quemadmodum eſt in porticu Metelli Iouis ſtatoris Hermodi, &
ad Ma-
riana Honoris &
Virtutis, ſine poſtico à Mutio facta. Pſeudodipteros
autem ſic collocatur, vt in fronte &
poſtico ſint columnæ octonæ, in late-
ribus cum angularibus quindenæ.
Sunt autem parietes cellæ contra qua-
ternas columnas medianas in fronte &
poſtico. Ita duorum intercolum-
niorum &
imæ craſsitudinis columnæ ſpatium erit à parietibus circa ad
extremos ordines columnarum.
Huius exemplum Romæ non eſt, ſed
Magneſiæ Dianæ Hermogenis Alabandi, &
Apollinìs Amneſtæ facta.
Dipteros autem octaſty los & pronao & poſtico, ſed circa ædem duplices
habet ordines columnarum, vti eſt ædes Quirini Dorica, &
Epheſiæ Dia-
næ Ionica, à Creſiphonte conſtituta.
Hypethros verò decaſtylos eſt in
pronao &
poſtico. Reliqua omnia eadem habet, quæ dipteros, ſed inte-
riore parte columnas in altitudine duplices remotas à parietibus ad cir-
cuitionem (vt porticus) periſtyliorum.
Medium autem ſub diuo eſt ſine
tecto, aditusq́;
valuarum ex vtraque parte in pronao & poſtico. Huius
autem exemplar Romæ non eſt, ſed Athenis octaſtylos, in templo Iouis
Olimpij.
IN CAPVT I. ANNOTATIONES.
Aedium compoſitio conſtat ex ſymmetria. ] Symmetria non ha-
bet nomen Latinum autore Plinio lib.
XXXIIII. cap. VIII. Vitruui{us} verò
hoc capite videtur commenſum tranſtuliſſe.
Eam prim{us} vſurpauit Euphranor, vt
ſcribit Plini{us} lib.
XXXV. cap. XI. Eſt autem partium ad partes, & earundem
ad vniuerſum corp{us} reſponſ{us}.
Conſtat\’ numero partium, vt in corpore, qu{as} ſi mi-
nueris, vel auxeris, peribit concinnit{as}, quantitate, id eſt proportione longitudinis,
latitudinis, &
altitudinis, & collocatione. Nam ſuo loco poſitæ partes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index