Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < (49) of 824 > >|
10049MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XV. dus ſuperet, adaugeri debet; pontentiâ tamen minimâ pon-
dus maximum elevatur.
Longitudo ſcytalæ ED duplicari,
aut etiam ulterius augeri poteſt, quo actio potentiæ dupli-
catur, aut magis augetur;
in hoc caſu capillo tenuiſſimo ho-
mo fortis ſuperatur.
Innumeræ aliæ Machinæ compoſitæ conſtrui poſſunt,
quarum vires eodem modo computatione determinantur,
ope regulæ initio hujus capitis memoratæ, aut etiam compa-
rando viam percurſam a potentiâ cum viâ à pondere, aut
alio quocumque impedimento, percurſâ;
harum enim ratio
eſt ratio inverſa potentiæ &
ponderis autimpedimenti, quando
potentiæ actio cum reſiſtentiâ impedimenti æquè pollet.
Preſſiones, quæ contrarie agentes æquè pollent, ſemper
ſunt æquales;
ſi ergo potentia intenſitate minor eſt impe-
dimento, reſpectu viæ percurſæ illud ſuperare debet, &

quidem toties quoties ab illo intenſitate ſuperatur;
nullo e-
nim alio reſpectu preſſionum effectus differre poſſunt, etiam
nulla alia compenſatio dari poteſt.
CAPUT XV.
De Potentiis obliquis.
Detur punctum A, quod tribus potentiis filis applicatis
11220. per AB, AE, &
AD, trabitur, quieſcit, ſi poten-
22TAB. X.
fig. 1.
tiæ fuerint inter ſe ut latera trianguli formati lineis juxta
directiones potentiarum poſitis;
id eſt, ſi potentiæ fuerint
inter ſe ut latera trianguli A Db.
In quo caſu poſitis AB,
AE &
AD, reſpectivè ut preſſiones per has lineas agentes,
ſi duabus ut AD &
AE formetur parallelogrammum, pa-
tet tertiam Ba continuatam fore parallelogrammi diagona-
lem &
AB, Ab, æquales eſſe inter ſe.
Punctum autem A in hoc caſu quieſcere ut demonſtremus,
concipere debemus, ſepoſitâ potentiâ per AB, preſſiones per
AE &
AD deſtrui, punctumque quieſcere, actione quacunque,
&
in hanc actionem inquirendum eſt. Sint lineæ minimæ A d,
A e, inter ſe ut A D, AE, id eſt, ut preſſiones juxta haſce lineas
agentes;
æquali tempore punctum A per haſce lineas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index