Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (88) of 672 > >|
10088Diſſertatio Quarta. Nam lib. 1. Phyſ. tex. 66. dicitur, ἔν δὲ τὸ {εἶ}δος, \~ὁιον ή τάξις, ἤ ἡ
μουσικὴ.
*Forma autem eſt unum, ut ordo, aut muſica: * Ex quo
fiat in corporibus vitâ, vt vocant, Intentionali carentibus (ani-
malia enim, quę vim cognoſcendi appetendique habent, hìc
pręterita velim, cum de Animâ alia ſit philoſophandi ratio) For-
mam ab vniuerſâ Materiâ, ſola mentis intelligentiâ ſeiungi, pe-
rinde ferè atque Homo ab ipſâ Humanitate re ipſa non diſtin-
guitur, *Suppoſito* enim, ſeu *Perſonæ*, quod huius concreti *Homo*
eſt ſubiectum, nil Phyſicum additur à Forma, ſcilicet Huma-
nitate.
Hinc apparet non adeò ineptire Alexandręos, qui For-
mę totam rei Eſſentiam tribuunt, quemadmodum Ratio dupla
ſonorum eſt tota eſſentia Conſonantię Diapaſon, ſi res quidem
Phyſicè ſpectetur.
Qui verò etiam Metaphyſicis abſtractiſque
rationibus naturam in plures notiones ſcindunt, hi iure optimo
Formę addendam eſſe Materiam ſtatuunt, vt perfecta rei eſſentia
habeatur;
neque enim omnis Ratio dupla eſt Diapaſon, ſed Ratio
dupla ſonorum, non verò Ratio dupla longitudinis, aut grauitatis,
aut ſoliditatis.
Dand. Hęc ſi à Peripateticis, vt concedant, impetremus, ſa-
pientiſſimorum hominum controuerſię ad concordiam leui nego-
tio reuocari poſſunt, cœteroqui vſque in ſęcula ducendę, cum
vnuſquiſque aliquam veritatis particulam attingat, ſeque argu-
mentis omni luce clarioribus perſuaſum putet.
Elementa manere
in corpore miſto, aiunt plures;
ſed & multi negant; nullus eſt
diſputationum finis.
Mihi eadem ferè eſſe quęſtio videtur, ac ſi
diſceptaretur, *An flumina in Mare influentia ſint in mari?
* Qui
enim ait, id ſolum intelligit, quod illa eadem aqua, quę ſuo in
alueo erat Iſter aut Ganges, non perierit, ſed in mari exiſtat, li-
cèt &
vocabulum & notionem fluminis amiſerit. Qui verò in-
ficiatur flumina in mari eſſe, id intelligit, quod nihil in mari
reperiatur, cui fluminis, nedum Iſtri aut Gangis, appellatio
conueniat, quamuis non perierit quicquam illius aquæ, quæ
fluuius erat:
quæ, quia iterum eodem alueo antiquo, vbi per
telluris cuniculos iterum deducta fuerit ad fontes, contineri po-
teſt, &
fluere, poteſt fieri fluuius. Haud diſpari ratione qui Ele-
menta in miſto reipſa manere aſſerunt, illud vnum conantur euin-
cere, quod natura ipſa atque ſubſtantia, ſeu entitas Aquæ,
exempli gratia, in corpore miſto inſit, quamuis Aquę

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index