Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (87) of 795 > >|
10187DE MAGNETE.
PROCESSUS OCTAVUS.
Sumebantur Magnetis in pulverem fracti & Salis Gemmæ ana
ℨiij.
ambos pulveres diu inter ſe contritos & optime miſtos immiſi
crucibulo, quod expoſitum fuitigni in furno Anemi, per trihorium;
tum refrigeratis omnibus maſſa dabatur firma, crucibulo valde ad-
hærens, ubivis interſperſa puncta micantia habens, quæ per Mi-
croſcopium conſpecta, erant modo partes Salis Gemmæ pellucidiſ-
fimæ in ſuperſicie maſſæ color ferreus apparebat, ex quo plurimum
Ferri in hac maſſa hærere ſuſpicabar, in parte inferiori erat maſſa-
aſpera, &
multo nigrior. Non poteram pro voto partem ſupe-
riorem ſeparare ab inferiori, quod ſperabam me melius facturum,
ſi ſecundæ operationi maſſam committerem:
Eam igitur prius in
pulverem redegi, qui ſaporem acrem ſalſumque retinebat, atque a
Magnete fortiter attrahebatur.
2. Huic pulveri iterum addidi Salis Gemmæ, æqualem copiam,
&
ut ante in crucibulo commiſi Igni vehementiſſimo, in furno Ane-
mi, per 2 {1/2} horas, maſſa refrigerata erat firma, cujus ſtratum ſuperius
colorem Ferri æmulabatur, pars inferior erat ſpongioſa, rufa, mol-
lior;
ambo hæc ſtrata a ſe mutuo ſeparata redegi in pulverem;
pulvis ſtrati ſuperioris multo vehementius a Magnete attraheba-
tur, quam ſtrati inferioris;
imo erant in ſtrato inferiori plu-
rimæ partes, quæ non a Magnete attrahebantur, cum e contrario
omnes in ſtrato ſuperiori alliciebantur.
3. Erat itaque multum in ſtrato inſeriori, ſimile illi, quod in ſtrato
ſuperiori deprehendebatur, hinc quicquid a Magnete attrahebatur,
eliciebam ex ſtrato inferiori, addidique pulveri ſtrati ſuperioris:
huic iterum admiſcui copiam Salis Gemmæ æqualem, quam immiſ-
ſam crucibulo, impoſui Igni fortiſſimo rotæ, excitato ex Carbo-
nibus ligneis &
foſſilibus, continuatoque per 4 horas; maſſa dein-
de refrigerata exhibebat ſubſtantiam nigram non multum cohæren-
tem, valde friabilem, ſed homogeneam:
adhærebant lateribus
crucibuli pelliculæ metalli alicujus, ſed mihi incogniti, argentei
coloris, ſplendentes, quæ nullo modo a Magnete attraheban-
tur:
maſſa tota erat in hac operatione valde imminuta, adeo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index