Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (384) of 568 > >|
102384CHRISTIANI HUGENII
Problema IV. Propos. XX.
CIrcumferentiæ ad diametrum rationem inve-
ſtigare;
& ex datis inſcriptis in dato circulo
invenire longitudinem arcuum quibus illæ ſubtendun-
tur.
Eſto circulus centro D, cujus diameter C B, & ſit arcus
11TAB. XL.
Fig. 6.
B A ſextans circumferentiæ, cui ſubtenſa ducatur A B,
itemque ſinus A M.
Poſitâ igitur D B ſemidiametro par-
tium 100000, totidem quoque erit ſubtenſa B A.
A M ve-
rò partium 86603 non unâ minus, hoc eſt, ſi una pars ſi-
ve unitas auferatur ab 86603 fiet minor debito.
quippe ſe-
miſſis lateris trianguli æquilateri circulo inſcripti.
Hinc exceſſus A B ſupra A M fit 13397 vero minor.
Cujus triens 4465 {2/3} additus ipſi A B 100000, fiunt partes
104465 {2/3} minores arcu A B.
Et hic primus eſt minor termi-
nus, quo poſtea alium vero propiorem inveniemus.
Prius
autem major quoque terminus ſecundum Theorema præce-
dens inquirendus eſt.
Tres nimirum ſunt numeri quibus quartum proportiona-
lem invenire oportet.
Primus eſt partium duplæ A B & tri-
plæ A M qui erit 459807, vero minor, (nam hoc quoque
obſervandum ut minor ſit, idemque in cæteris prout dicetur)
ſecundus quadruplæ A B &
ſimplæ A M qui 486603 vero
maj.
Et tertius triens exceſſus A B ſupra A M, 4466 vero
major.
Itaque quartus proportionalis erit 4727 vero maj.
quo addito ad A B 100000 fit 104727, major numero par-
tium, quas continet arcus A B, peripheriæ ſextans.
22per præced. igitur invenimus longitudinem arcus A B ſecundum mino-
rem majoremque terminum, quorum hic quidem longe pro-
pior vero eſt, cum vero proximus ſit 104719.
Sed ex utroque iſtorum alius minor terminus habebi-
tur priore accuratior ſi@ utamur præcepto ſequenti, quod
à diligentiori centrorum gravitatis inſpectione dependet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index