Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (88) of 361 > >|
10288HYDRODYNAMICÆ
Fuit igitur quantitas aquæ experimento inventa ad quantitatem, quam
theoria ſepoſita impedimentorum conſideratione indicat, ut 11922 ad 26830;
qui numeri, quamvis non parum differant, tamen egregie theoriam confir-
mant, quod ipſum nunc clare ob oculos ponam.
In formula nb√{n/g} X log. {a/a - e}, poſuimus pro a altitudinem velo-
citati maximæ aquæ effluentis debitam, qualis revera fuit in experimento,
non qualis remotis obſtaculis futura fuiſſet;
fecimus nempe a = 141: in theo-
ria vero eſt a = 433.
Quod ſi autem valor iſte poſterior aſſumatur, retinen-
do valorem altitudinis e = 73, fit nb√{n/g} log.
{a/a - e} proxime = 6700, qui
numerus nunc multo minor eſt numero per experimentum eruto, cum antea
fuerit admodum major.
Talis autem fit cum altitudo e ſervare valorem ponitur:
Verum prouti altitudo a aucta fuit ab 141 uſque ad 433, ita certe etiam altitu-
do e eſt augenda, foretque utraque altitudo in eadem ratione augenda, ſi im-
pedimenta primis guttulis æqualiter reſiſterent &
ſequentibus: ſed minorem
reſiſtentiam offendunt cæteris paribus particulæ, quo tardius moventur, atque
proin etiam guttulæ quæ cadunt cis terminum R minus retardantur, quam quæ
terminum iſtum tranſgrediuntur:
Facile eſt exinde colligere in minori ratione
augendam eſſe altitudinem e quam alteram a, ipſam vero rationem dicere non
poſſumus, niſi à poſteriori, faciendo ſcilicet, ut theoria conveniat cum ex-
perimento;
ita reperitur ponendum eſſe e = 120, qui numerus animo ad om-
nes circumſtantias bene attento plane ſatisfacit.
Sic igitur manifeſtum mihi videtur, experimenti ſucceſſum talem
fuiſſe, ut plane cum theoria conveniat.
Hujusmodi autem exempla omni-
no demonſtrant, veras motuum leges in fluidis nos tradidiſſe, eaque inter
infinita alia ſelegi, quod nullam habent nexum neque affinitatem cum regu-
la communi, quæ fluida ubique velocitate effluere ſtatuit, toti altitudini
aquæ ſupra foramen debita, neque poſſint principiis conſuetis ſolvi.
Cæte-
rum quoniam in hoc experimento motus aquæ retardatus fuit, aliud inſtitue-
re volui, quo omnia impedimenta admodum diminuerentur, ut ſic appare-
ret eo magis ad ſe invicem accedere numeros experimenti &
regulæ, quo
minora eſſent impedimenta.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index