Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (91) of 672 > >|
10391An exuſtione noua ſubſtantia gignatur. buiſſe ad inueſtigandum, cuinam ſolido fundamento inniti poſ-
ſent effata tum eorum, qui ex corporis figurâ animi coniectu-
ram capientes ſe profitentur hominum mores naturaſque ex ocu-
lis, vultu, fronte, cœteriſque membris pernoſcere deductâ ex
animantibus ſimilitudine, tum qui ſtirpium, herbarum, ac fru-
ctuum vtili@ates ad ſignatorum in illis membrorum veſtigia, quaſi
ad lydium lapidem, reuocant.
Que enim particulæ in humani
corporis conformatione ad fingendum cor ex:
gr: confluxerunt,
vtique analogiam quandam atque naturę communionem habere
videntur cum particulis, ex quibus ſimilem in ſpeciem concur-
rentibus efformatum eſt Citrum, cuius figura cordis imaginem
proximè referens quaſi Naturæ interpres indicat ijs Spiritibus at-
que Salibus refertum eſſe Citrum, quibus Cor reficiatur, atque
recreetur.
Id quod de cœteris pariter intelligendum eſt, quibus
cœterorum membrorum nota aliqua dignoſcitur.
Plurimam au-
tem vim ad inducendam corporibus figuram ſpiritibus potiſſimum
&
Salibus ineſſe, etiamſi non admodum congruentem materiam
inueniant, ſic habeo perſuaſum, vt multis argumentis non egeam.
Ex hominum ſuſpendio necatorum, atque è patibulis diu pen-
dentium cadaueribus defluente ſanie imbuta tellus herbam con-
cipit, cuius radix humani corporis ſimulacrum expreſſiùs refert,
quàm Mandragoræ radix:
& à viro fide digniſſimo audiſſe me me-
mini, à ſe aliquando viſum inſignis notæ raphanum inferiores di-
midiati hominis partes tam perſpicuè imitantem, vt res mon-
ſtro proxima ſibi videretur;
à puero autem, qui illum manu ge-
ſtabat, accepit omnes raphanos in eodem horto eiuſdem eſſe fi-
guræ:
ibi quippe olim humata fuerant humana cadauera non
pauca.
Hinc non omnino temerè viſi ſunt Phyſiognomones ex
animantium affectionibus, quas in eo genere obſeruârunt cum hac
aut illâ membrorum conformatione particulis componentibus
congruâ coniunctas, ſi in homine lineamenta ſimilia deprehen-
derint, arguere pariter ſimilium ſpirituum cœterarumque par-
ticularum componentium copiam, non diſſimilium animi pertur-
bationum fomitem.
Dand. Papæ, Gradonice; Suſpicabar te, quaſi polypum ſa-
xo, arctiſſimè inhærere eorum placitis, qui à ſeuerioribus Peripa-
teticis benè audire geſtiunt, illis enim paulo impenſiùs fauere vi-
debaris.
Nunc verò gaudeo, quod te mitioris Philoſophiæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index