Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
101
101 (81)
102
102 (82)
103
103 (83)
104
104 (84)
105
105 (85)
106
106 (86)
107
107 (87)
108
108 (88)
109
109 (89)
110
110 (90)
< >
page |< < (83) of 530 > >|
10383DE ARCHITEC. LIB. III.
Quæ ad normam ſunt quadratæ. ] Id eſt quatuor æqualium laterum,
&
angulorum: nam exiguntur ad normam anguli.
Perfectum autem antiqui conſtituerunt numerum qui de-
cem dicitur.
] Perfectionis numerorum varia eſt conſideratio apud Martianum
Capellam lib.
VII. qui eſt de Arithmetica. Sunt etiam quædam apud Albertum
Leonem lib.
IX. cap. V. & Macrobium in ſomnium Scipionis. Quod autem ad de-
narium numerum attinet, lege Aristotelem problematum ſectione decimaquinta.
Nam de ſeptenario tradit Gelli{us} atticarum noctium lib. III. cap. X. De ſenario,
&
ſeptenario D. Augustin{us} lib. de ciuitate Dei XI. cap. XXX. & XXXI.
Duabus partibus additis, & decuſsi facto, bes alterum. ] Beſ-
ſem Varroni placet dictum à dempto triente, quod vt aſſem efficiat, triens deſit.
Sext{us} Pompei{us} mauult, quòd bis triens ſit. Itaque denarium numerum antiqui
appellabant bes alterum, quòd ex ſenario, quem perfectum &
veluti aſſem exi-
ſtimabant, &
quaternario, qui beßis habebatur, componeretur. Nam & Pompei{us}
alio loco lignum bes alterum dici ait, pedem &
beſſem latitudinis habens. Credo
quòd quemadmodum in ſestertio ſemis erat terti{us}, ita in eiuſmodi numero bes
eſſet alter, hoc eſt ſecund{us}.
Supra ſex adiecto aſſe ἓρεπτου. ] Imo non adiecto aſſe, ſed ſextante, id eſt
vna parte.
Quod adiecti ſunt quinque, quintarium. ] Paulò antè dixit quin-
tarium pro quinque, id eſt ἀντὶ Πενταμοίρ{ου}, nunc pro vndecim, ἀντὶἐπιΠενταμοίρ{ου}
quæ res non caret amphibolia, ſi quidem loc{us} integer eſt.
Fortaſſe ſcriptum erat,
quintarium alterum, ſicuti ἐπι{δι}ίμοιρομ vertit beſalterum.
Nibil ſtatuo, ſed tan-
tum moneo, appellationem ambig uitate non vacare.
Quod ex duobus ſimplicibus numeris eſt effectus, διπλαδίο-
να.
] Libenti{us} ego ex alio codice legerim διπλάσιομ.
Ex eo quod perficitur pedum numero. ] Scribendum quo, ſexto caſu.
Quadrantés obolorum, quæ alij {δι}ίχαλκα, nonnulli τρίχαλ-
κα dicunt.
] Scribit Iuli{us} Pollux lib. IX. drachmam obolos ſex habere, dichal-
con verò oboli eſſe quadrantem, id eſt quartam partem.
Idem obolum octo habere
chalcos vult.
Plini{us} autem lib. XXI. cap. vltimo, dicit decem. Diodor{us} apud sui-
dam ſex, Cleopatra in fragmento quod extat octo, Dioſcorides quidam tres, ſed put@
chalcos apud eos diuerſi ponderis fuiſſe.
Et in denario denos æreos aſſes conſtituerunt. ] Ante Pyrrhum
regem deuictum, vt memini legere apud Plinium lib.
XXXIII. cap. III. Li-
bralis &
dupondi{us} appendebatur aßis. Postea ſignatum argentum, & placuit de-
nari{us} pro decem libris æreis, quinari{us} pro quinque, ſesterti{us} pro dupondio &
ſe-
miſſe.
Varro enim & Pompei{us} ſestertium dictum produnt, quòd ſemis ſit terti{us},
hoc eſt quod valeat duos aſſes, &
ſemiſſem, Flaui{us} verò soſipater Chariſi{us} lib. pri-
mo Inſtitutionum Grammaticarum, quod de trib{us} aßib{us} ſemis deficiat, denarij\’
quartam partem dipondium &
ſemis eſſe, quòd denari{us} decem aſſes habuerit.
Inde dextantario pondere facti aſſes, id eſt quinta parte min{us} pendentes, detracto
ſextante, ſiue vncijs duab{us}.
Deinde vnciales, quòd vncia præter ſextantem dem-
pta eſſet, demum ſeſcunciales alia detracta vncia &
ſemis, vt ſcilicet ſeptem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index