Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs
page |< < (98) of 213 > >|
10498SIM. PORTII COMMENTAR. θισ ἄλλοισ συγκεράννυ℞, φ{αί}νοντ{αι} ὅθεν {καὶ} ἀὴρ {γγ}ύθε008 & reli
qua
prout in impreſsis leguntur.
hoc eſt, Diuerſo au
tem
modo &
hi temperati colores, quòd rurſus etiã
cum
aliis contemperantur, apparent.
Vnde & aër
cominus
inſpectus.
Attamen poſtrema hæc, Vnde &
aër
, non videntur, meo quidem iudicio, aptè priorib.
connecti. CV'M VERO' IN PROFVNDO CER-
NITVR
.)
Hęc obſcuriora videntur, dabimus tamen
operam
, vt illuſtrentur, quantum quidem ex ſuperio
ribus
, &
ſequentibus licuit depromere. Demonſtra-
uit
aërem qui propè eſt, nullius coloris videri:
expli-
cat
in præſentia, quòd is qui eminus conſpicitur, ap-
paret
cæruleus.
atque ita illud in profundo, reſpon-
debit
illi quod antè dixerat, cominus.
vt ſit ſenſus,
quòd
aër qui videtur in profundo, procúlq.
à nobis,
quemadmodum
in ſpecu, apparet proximè coloris
cyanei
, quaſi dicat, quòd ſatis &
proximè accedat ad
colorem
cyaneum:
vel primò. perinde ac ſi diceret,
quòd
id quod primum in aëris profundo &
à longe
videtur
ſit color cyaneus, quando ſcilicet nubibus
caret
aër &
ſerenus eſt. Et reddit rationem, quare
cyaneus
, &
non niger, aut viridis, aut puniceus, aut
alíus
coloris repræſentetur, duas adferens cauſas,
nempe
, raritatem, &
defectum luminis. nam propter
luminis
defectum, cum intercipiatur à tenebra ea
parte
qua deficit lumen videtur cyaneus.
Vel aliter,
defectu
luminis radii viſiui ſi viſus fit extramitten-
do
, talis apparet.
cùm Ariſtoteles tertio Meteoro-
rum
, dicat, res vbi deficit viſus apparere nigras.
Non
apparet
autem niger propter raritatem:
nec puniceus
quia
opus eſſet præſentia multi luminis &
denſitate:
nec
viridis cùm deſit claritas, quæ in viridi eſt neceſ-
ſaria
:
ſed apparet cœruleus, qui medius eſt, inter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index