Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
[101] Libra.
[102] Statera.
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
< >
page |< < (85) of 530 > >|
10585DE ARCHITEC. LIB. III.X I I. in polygala, & multis alijs locis. π{σρ}ὶ παλ{αι}ο***ς {κοù} {αμ}ιθαμ***{στ} & de ea-
rum etymologia Lëgito Meletium lib.
de natura hominis cap. π{ορ}ὶ {δι}ακτύλωμ.
E cubito enim cum dempti ſunt palmi duo. ] Cubitum istiuſmodi
ſunt qui minorem vocent.
Communem enim duorum eſſe pedum dicunt, maiorem
verò pedum nouem.
Origenes in ſermonib{us} ſuper Geneſim, & D. Augustin{us} li-
bro primo quæstionum ſuper eundem librum, tradunt geometricum cubitum ſex
habere cubitos.
Et totidem aſſes æreus denarius. ] Quòd denari{us} fuerit aure{us}, aut
œrgente{us}, vt ex Plinij lib.
X X X I I I. cap. I I I. didicim{us}. pro ære{us} ſcribo
æreos, vt referatur ad aſſes.
Non negligendum tamen, quod soſipater Chariſi{us} ſcri-
bit libro primo.
Aſſari{us} (inquit) ab antiquis dicebatur, nunc {as} dicitur, non aßis:
ſed de argenteo denario hîc intellectum volo.
Aedium autem principia ſunt, è quibus conſtat figurarum
aſpectus.
] Sextuplex templorum ratio hic ſcribitur, in parastadib{us}, id eſt in
antis, proſtylos, amphiprostylos, peripteros, pſeudodipteros, dipteros, &
hypæthros.
Quæ nomina propter appendices acceperunt, non vt existimauit Volaterran{us} Ra-
phaël ex portarum appellatione, peripthyros, dipthyros, &
pſeudodipthyros legens.
Nam illæ, aut in antico ſolo id eſt fronte cellæ, ſiue pronao adijciuntur, aut in fronte
pariter &
poſtico, quòd Græci opistodomon dicunt, aut ipſa tota cella, hoc eſt interi{us}
toti{us} templi ſpatium, obſepitur.
Id antis aut columnis perficitur, h{as} {στ}ύλ{ου}ς Græci
œnt{as} π{αρ}α{στ}άδας, murum modo πτερὰ, modo πτερώματα vocant.
Apud Strabo-
nem lib.
X V I I. cum loquitur de peruetusto templo quod erat Heliopoli, reperio
πτερώματα dici muros æquè altos, ex vtraque pronai parte ad templorum altitu-
dinem ſurgentes.
Sed illam quoque quæ fit columnis ædium circumuallationem,
&
potißimum in cellæ laterib{us}, pteromatos nomine intellexit Vitruui{us}, quòd
alarum ſpecie protegat.
Vnde peripteron ædem vocat, cui{us} cella vno tantum co-
lumnarum ordine cingitur, dipteron, quæ duplicib{us}, pſeudodipteron, in qua ſubla-
to dipteri generis interiore columnarum or dine, relinquitur ambulationis circa cel-
lam laxamentum.
Nam monopteron lib. I I I I. cap. V I I. dicit rotundam, cella ca-
rentem, &
columnis pro muro obſeptam. Prostylon autem nominat in fronte ſolum
columnatam.
Amphiprostylon verò vtrinque, id eſt in fronte & pestico column{as}
habentem.
Gen{us} ædium in antis fieri, existimauit Hermola{us}, antis per ambitum
templi extra parietes adhibitis.
Vitruui{us} certè non niſi ex fronte ita appellauit. Hy-
pœthri vocabulum ſatis indicat, cuiuſmodi ædes eſſet, nempe ſub diuo ſine vllo tecto.
Cum habebit in fronte antas parietum. ] Ant{as} hoc loco interpre-
tor lapide{as} pil{as} in parietum extremis partib{us}.
Aliâs antæ ſunt quadratæ co-
lumnæ, autore Nonio.
Huius exemplar erit ad tres fortunas, ex tribus quod eſt pro-
ximè portam Collinam.
] Iſtorum templorum ne ruinæ quidem ſuperſunt:
& apud alium autorem, quòd meminerim, non legi. Porta autem Collina hodie Sa-
laria vocatur, ab antiqua proxima via in Sabinos mittente, olim &
Quirinalis, &
agonalis dicta.
In verſuris. ] Verſura hic ſignificat flexum angulorum in parietib{us} exte-
riorem.
Nam aliud ſcribem{us} lib. V. cap. V I.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index