Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (86) of 530 > >|
10686M. VITRVVII POLL.
Huius exemplar eſt in inſula Tyberina, in æde Iouis & Fau-
ni.
] Iouis quidem templum Romæ fuit in inſula Tyberina, iuxta ædem Aeſculapij,
Fauni autem in initio inſulæ.
Ouidi{us} fastorum libro primo.
Quod tamen ex illis licuit mihi diſcere faſtis,
Sacrauere patres hac duo templa die:
Accepit Phœbo nympha\’ Coronide natum
Inſula, diuidua quam premit amnis aqua:

Iuppiter in parte eſt, cœpit loc{us} vn{us} vtrunque,
Iuncta\’ ſunt magno templa nepotis auo.

De templo Fauni idem lib.
I I.
Idib{us} agrestis fumant altaria Fauni,
Hic vbi diſcret{as} inſula rumpit aqu{as}.
Neutri{us} eorum quorum hoc loco meminit Vitruui{us}, apparent vlla veſtigia. Ae-
ſculapij autem eſſe quæ videntur in hortis D.
Bartholomæi omnium conſenſu rece-
ptum eſt.
Fuit & aliud Fauni templum in Cœlio monte, vt inſcriptio ibi reperta
indicauit.
id hodie D. Stephano, cui ab ædis forma eſt cognomen rotundo, dica-
tum eſt.
In porticu Metelli Iouis ſtatoris. ] Ad finem circi Flaminij fuit à
Q.
Metello Macedonico facta, de qua Vellei{us} Patercul{us}. Fuit autem & aliud Iouis
ſtatoris templum in radicib{us} palatini, vbi nunc ædes D.
Mariæ de pœnis inferni.
Ad Mariana Honoris & Virtutis ſine poſtico à Mutio fa-
cta.
] C. Mutium ædem Honoris & Virtutis Marianæ cellæ feciſſe Vitruui{us} re-
petit in proœmio lib.
V I I. & nos ibi de Mariana cella ſcribem{us}. Fuit & tem-
plum à M.
Marcelload portam capenam interiore parte Honori & Virtuti dica-
tum, &
à Veſpaſiano poſtea restauratum, vt ad bellum exeuntes monerentur vir-
tute duce gloriam honorem\’ comparari.
Quaternas columnas medianas. ] Architectonico vocabulo vſ{us} me-
dian{as} columnas dixit, ad differentiam angularium, de quib{us} prœcipit cap.
proxi-
mo, &
ſequenti. Eadem ratione vocat mediana acroteria, epistylia, capita leonina,
&
reliqua.
Et Magneſiæ, Dianæ Hermogenis Alabandi. ] Et hui{us} ædis
meminit in dicto proœmio.
Meminit & Arnobi{us} libro ſexto contra gentes. Fu-
neris (inquit) Leucophrynæ monumentum in fano apud Magneſiam Dianæ eſſe,
Myndi{us} profitetur ac memorat Zeno.
Aduertendum tamen Magneſiam hîc vr-
bem eſſe, non Dianæ cognomentum vt placuit Lylio Gyraldo.
Et Apollinis Amneſtæ factæ. ] Excuſi quidam Codices habent, à Ma-
neſche, manuſcript{us} Bononienſis, à Mneste, ſed æſtimandum, nihil enim adhuc quod
firmum eſſet elicere potui.
Inclinat anim{us}, vt deprauatum ſufpectum\’ locum cre-
dam, ſcriptionis enim variet{as} adfert mendi ſufpicionem.
Epheſiæ Dianæ Ionica à Cteſiphonte conſtituta. ] De hac etiam
teſtatur memor ato loco, &
nos de Architecti nomine nonnulla.
Hypæthros verò endecaſtylos. ] Sunt etiam manu ſcripticodices, in
quib{us} ita legatur.
Quæ ſcriptura ſi vitioſa non erat, ſenſ{us} verborum erat iste.
Subdiale templum vndecim column{as} habet in fronte, & totidem in porticu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index