Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
101
101 (89)
102
102 (90)
103
103 (91)
104
104 (92)
105
105 (93)
106
106 (94)
107
107 (95)
108
108 (96)
109
109 (97)
110
110 (98)
< >
page |< < (94) of 672 > >|
10694Diſſertatio Quarta. vt nihil interſit (quod quidĕ ad ſubſtantiam attinet, ſi in partibus
omnibus eiuſdem generis Materia atque Forma ponatur) folia ne?
an fructum? quis decerpat ad comedendum: neque enim mihi
perſuadeo illos dicturos perire Formæ partem in pomo ſtatim, ac
ab arbore decerpitur, atque naturam ipſam momento mutari
nullâ factâ proprietatum varietate;
nam ſurculis deciſis, vt ſe-
rantur, eandem manere naturam nemo negare poteſt.
Quòd ergo
prohibet notionem aliquam eſſe ex pluribus notionibus compoſi-
tam, adeò vt alia ſit arboris notio, quatenus partes ſimul omnes
complectitur, alia ſit ſingularum partium notio, quæ quoniam
ad illam refertur, dicitur Forma Partis ſubiecta Formæ Totius?

Hęc nimirum ea ſunt, quæ ex Ariſtotele nuperrimè laudato fiunt
Compoſitione, vt domus:
quemadmodum enim vna eſt Domûs
notio, nil tamen vetat, quin ſuæ ſint notiones atrio, aulę, tha-
lamo, hypocauſto, &
cœteris; ita quoque vna quidem eſt ar-
boris notio, ſed ſuæ conſtant cortici, ligno, folijs notiones, quin
propterea quicquam toti arbori detractum cenſeatur.
Id autem
quod de plantis dicitur, animantibus commune eſt, in quibus &

caro &
oſſa inter ſe quidem ex valde diſpari particularum naturâ
&
complexione non modicum differunt, ſed vnum animal con-
flant, animâ per ſingula membra peruadente;
nec animalis no-
tionem corrumpit, quod ſua ſit carni, ſua ſit oſſibus notio.
Nam
ſi anima aut pereat, vt in brutis, aut ſeparetur à corpore, vt in
homine, adeò hebetem mihifateor eſſe vim intelligendi, vt per-
ſpicere nequeam, quî fiat (quemadmodum aliquibus placet) vt,
quæ animali extincto reliqua eſt caro, non eadem ſit, quam ani-
ma imbuebat, abſque vlla nouæ ſubſtantiæ acceſſione.
Magna
quidem carni iactura facta eſt Spirituum, qui cum vitâ euanue-
runt, neque iam ampliùs motum efficere poſſunt muſculi, ad quem
fuere à Naturâ inſtituti:
ſed non continuò caro eſſe deſijt, ac ani-
mam amiſit.
Audiui, nec rarò, conantes fidem ſuis dictis con-
ciliare Ariſtotelis authoritate, qui lib.
4. Meta. cap. vlt. quemad-
modum Oculum mortuum, vtpote ad munus videndi ineptum,
ſolâ vocis communione Oculum vocat, vt ligneam ſerram, quip-
pe ad ſecandum inutilem, ęquiuocè ſerram dicit, ita pariter car-
nem mortuam ęquiuocè carnem dici exiſtimat.
Verùm numquid
ita æquiuocè *Oculus* dicitur oculus mortuus, atque oculus pictus?

Ego ſanè menſę accumbens non eodem loco haberem oculum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index