Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
< >
page |< < (96) of 672 > >|
10896Diſſertatio Quarta. licet Materiæ & Priuationis definitionem: Quicquid enim in ali-
qua rationum complexione reperitur, quòd non poſſit plures dein-
ceps notiones ſubire ex abſoluto atque primario Naturę conſilio,
illud vni notioni per ſe affixum eſt, atque adeò ad Materiam non
pertinet, quæ ad plures notiones, non quaſi ex hypotheſi, ſed
abſolutè eſt indifferens.
Hinc anima Forma dicitur, quia ſolùm
ad vitam corpori tribuendam inſtituta non antè exiſtit, quàm
viuens naſcatur;
& ea pars animi, quæ mentis ac rationis eſt par-
ticeps, etiamſi, cùm à corpore ſeiungitur, non intereat, quia
tamen ad vnam certam ac definitam hominis naturam conſtituen-
dam condita eſt, nec diſſimilis ſubinde notionis capax eſt, ſed ſem-
per non niſi ad hominem componendum nata eſt atque apta, ideò
ita in homine Forma dicitur, vt longiſſimè abſit à Materiæ notio-
ne.
Animantium autem, quæ ratione carent, quales ſint animę,
hìc examinare non licet, quia longiùs proueheretur noſtra hęc
diſſertatio, quàm par ſit:
quamuis enim nutritio, augmentatio,
&
generatio, in quibus animali cum plantis viuendi ratio com-
munis eſt, ſatis commodè ſpirituum, quorumdam peculiarium
materiam omnem congruo ordine diſponentium, &
Salium effi-
cacitati tribuatur, quin aliâ opus ſit animâ, non tamen adeò
in procliui eſt explicare, an pariter ex aliquorum ſpirituum facul-
tate organa mouente oriri poſſint notitiæ &
appetitiones, quibus
animalia duci videntur.
Verùm, quid hoc eſt, Gradonice, quod hanc agitantes quęſtio-
nem, in quam tamen nos ipſe coniecit, adeò tacitus audit Mau-
rocenus?
Ridet, opinor, quòd velut incauti piſces eſcam ex iſtâ
naſsâ petierimus;
dum enim eorum, quæ vitâ carent, formas
explicare manantibus ex variâ naturarum ſimplicium complexio-
ne, aut ſegregatione, notionibus, atque hinc immortalia, penè
dixerim, philoſophantium diſſidia componentes, nec ab Ariſto-
telis veſtigijs recedentes, ſententiam illam ſtabilire conati ſumus,
eò volentes contendimus, quò ille properabat.
Hoc nimirum ſpe-
ctare, hoc voluiſse ipſo huius diſsertationis initio non obſcurè vi-
ſus eſt, nullam indicans exardeſcente materiâ effici nouam ſubſtan-
tiam.
Nobis autem nunc non licet recens genitam obtrudere
Ignis naturam, qui nouam Ignis notionem non niſi mutatæ par-
ticularum complexioni adſcribere debemus, ne pugnantia lo-
quamur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index