Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
91 71
92 72
93 73
94 74
95 75
96 6
97 77
98 78
99 79
100 80
< >
page |< < (88) of 530 > >|
10888M. VITRVVII POLL. difficultatem, quod epiſtylia, propter interuallorum magnitudinem,
franguntur.
In Aræoſtylis autem nec lapideis nec marmoreis epiſtylijs
vti datur, ſed imponendæ de materia trabes perpetuæ:
& ipſarum ædium
ſpecies ſunt barycæ, barycephalæ, humiles, latæ, ornantq́;
ſignis fictilibus
aut æreis inauratis earũ faſtigia, Tuſcanico more, vti eſt ad circum maxi-
mum Cereris &
Herculis, Pompeiani item capitolij. Reddenda nunc eſt
euſtyli ratio, quæ maxime probabilis, &
ad vſum, & ad ſpeciem, & ad fir-
mitatem rationes habet explicatas:
nanq; facienda ſunt in interuallis ſpa-
tia duarum columnarum, &
quartæ partis columnæ craſsitudinis, me-
diumq́;
intercolumnium, vnum, quod erit in fronte, alterum, quod erit
in poſtico, trium columnarum craſsitudine.
Sic enim habebit & figura-
tionis aſpectum venuſtum, &
aditus vſum ſine impeditionibus, & circa
cellam ambulatio autoritatem.
Huius autem rei ratio explicabitur ſic.
Frons loci, quæ in æde conſtituta fuerit, ſi tetraſtylos facienda fuerit, di-
uidatur in partes vndecim ſemis, præter crepidines &
proiecturas ſpira-
rum.
Si ſex erit columnarum, in partes decem & octo. Si octaſtylos con-
ſtituetur, diuidatur in X X I I I I.
& ſemiſſem. Item ex his partibus, ſiue
tetraſtyli, ſiue hexaſtyli, ſiue octaſtyli, vna pars ſumatur, eaq́;
erit modu-
lus, cuius moduli vnius erit craſsitudo columnarum.
Intercolumnia ſin-
gula, præter mediana, modulorum duorum &
moduli quartæ partis, me-
diana in fronte &
poſtico, ſingula ternum modulorum. Ipſarum colum-
narum altitudo erit modulorum octo &
dimidiæ moduli partis. Ita ex
ea diuiſione intercolumnia altitudinesq́;
columnarum habebunt iuſtam
rationem.
Huius exemplar Romæ nullum habemus, ſed in Aſia Teo
octaſtylon Liberi patris.
Eas autem ſymmetrias conſtituit Hermogenes,
qui etiam primus octaſtylum pſeudodipteriue rationem inuenit.
Ex
dipteri enim ædis ſymmetria ſuſtulit interiores ordines columnarum
X X X V I I I.
eaq́; ratione ſumptus operisq́; compendia fecit. Is in medio
ambulationi luxamentum egregie circa cellam fecit, de aſpectuq́;
nihil
imminuit, ſed ſine deſiderio ſuperuacuorum conſeruauit autoritatem to-
tius operis diſtributione.
Pteromatos enim ratio, & columnarum circum
ædem diſpoſitio ideo eſt inuenta, vt aſpectus propter aſperitatem inter-
columniorum haberet autoritatem.
Præterea fi & imbrium aquæ vis oc-
cupauerit, &
intercluſerit hominum multitudinem, vt habeat in æde cir-
caq́;
cellam cum laxamento liberam moram. Hæc autem ita explican-
tur in pſeudodipteris ædium diſpoſitionibus:
quare videtur acuta ma-
gnaq́;
ſolertia effectus operum Hermogenes feciſſe, reliquiſſeq́; fontes,
vnde poſteri poſſent haurire diſciplinarum rationes.
Aedibus areoſty-
lis columnæ ſic ſunt faciendæ, vti craſsitudines earum ſint partis octauæ
ad altitudines.
Item in diaſtylo demetienda eſt altitudo columnæ in par-
tes octo &
dimidiam, & vnius partis columnæ craſsitudo collocetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index