Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
101
101 (383)
102
102 (384)
103
103 (385)
104
104 (386)
105
105
106
106 (386)
107
107
108
108 (387)
109
109
110
110 (389)
< >
page |< < (387) of 568 > >|
108387DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA. 31415926538, major autem quam 31415926533 ad
10000000000.
Quos terminos ſi ex additis inſcriptorum & circumſcripto-
rum polygonorum lateribus inquirendum eſſet ferè ad late-
rum quadringenta millia deveniendum.
Nam ex ſexagintan-
gulo inſcripto circumſcriptoque hoc tantum probatur, mi-
norem eſſe rationem peripheriæ ad diametrum quam 3145 ad
1000, majorem autem quam 3140.
Adeo ut triplum & am-
plius verarum notarum numerum noſtro ratiocinio produ-
ctum appareat.
Idem vero in ulterioribus polygonis ſi quis
experiatur ſemper evenire cernet:
non ignota nobis ratione,
ſed quæ longiori explicatione indigeret.
Porro autem quomodo, datis quibuſcunque aliis inſcriptis,
arcuum quibus ſubtenduntur longitudo per hæc inveniri que-
at ſatis puto manifeſtum.
Si enim quadrati inſcripti latere
majores ſunt, longitudo arcus ad ſemicircumferentiam reli-
qui inquirenda eſt, cujus tum quoque ſubtenſa datur.
Sci-
endum autem &
dimidiorum arcuum ſubtenſas inveniri cum
totius arcus ſubtenſa data eſt.
Atque hâc ratione ſi biſectioni-
bus uti placebit, poterimus ad omnem ſubtenſam, arcus i-
pſius longitudinem quamlibet veræ propinquam non difficul-
ter cognoſcere.
Utile hoc ad ſinuum tabulas examinandas.
Imo ad componendas quoque: quia cognitâ arcus alicujus
ſubtenſâ, etiam ejus qui paulò major minorve ſit ſatis accu-
ratè definiri poteſt.
53[Figure 53]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index