Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104 90
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (95) of 795 > >|
10995DE MAGNETE tur, meliorique ordine diſponi poterunt, nam nunc modo
Hoc
genus in rebus firmandum eſt, multa priuſquam
Ipſius
rei rationem reddere poſſis:
Et nimium longis ambagibus eſt adeundum.
teſtante
Lucretio Lib.
6. dolendum vero eſt plurima ab autoribus,
qui
de Magnete egerunt, commemorari, quæ dubiæ ſunt fidei,
ſaltem
quæ noſtra ætate, hac in regione, noſtrisque in Magneti-
bus
nequaquam deprehenduntur, quia non cum ſufficienti cura ob-
fervationes
inſtituerunt Philoſophi;
aut quædam audita, & male
intellecta
, ſuis inſeruerunt ſcriptis, quod etiam conqueſtus fuit
quondam
Cabbeus in præfatione Philofophiæ Magneticæ præfixa:

Certius
ſcio, inquit, multos ſcriptores, etiam non infimæ notæ,
ſpecioſa
quædam de Magnete commenta ex aliis tranſcripſiſſe, quæ
re
ipſa vera non ſunt, ſi Experimenti ſubeant examen.
Non ta-
men
erroris illico accuſare aliquem licet, qui obſervationem mul-
tum
a noſtra diſcrepantem adnotavit:
Experientiâ enim frequenti
didici
, quantum interſe differant phænomena Magnetica variis anni
temporibus
, aut quæ eodem die cum diverſis Magnetibus excitan-
tur
&
obſervantur: Verum multa ex cerebello protruſerunt ficta ex-
perimenta
Philoſophi, ut hypotheſin, ſemel ſtabilitam, tuerentur,
vel
melioribus quaſi confirmarent argumentis, aut in Experimentis
ea
, quæ hypotheſi favebant, viderunt, omiſſis aliis, quæ ſimul
concurrebant
:
tantâ enim abripiuntur plurimi mortales philautiâ,
ut
modo videant, quæ videre volunt, quæ præjudiciis conveniunt,
in
reliquis cæcutiant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index