Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (89) of 530 > >|
10989DE ARCHITEC. LIB. III. ſyſtylo altitudo diuidatur in nouem & dimidiam partem, & ex eis vna
ad craſsitudinem columnæ detur.
Item in pycnoſtylo diuidenda eſt alti-
tudo in partes decem, &
eius vna pars facienda eſt columnæ craſsitudo.
Euſtyli autem ædis columnæ (vt diaſtyli) in octo partes altitudo diuida-
tur &
dimidiam, & eius vna pars conſtituatur in craſsitudine imi ſcapi,
ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
Quemadmodum
enim creſcunt ſpatia inter columnas, ita proportionibus adaugendæ ſunt
craſsitudines ſcaporum.
Nanq; ſi in aræoſtylo nona aut decima pars craſ-
ſitudinis fuerit, tenuis &
exilis apparebit, ideo quod per latitudinem in-
tercolumniorum aër conſumit, &
imminuit aſpectus ſcaporum craſsitu-
dinem.
Contra verò pycnoſtylis ſi octaua pars craſsitudinis fuerit, pro-
pter crebritatem, &
anguſtias intercolumniorum, tumidam & inuenu-
ſtam efficiet ſpeciem.
Itaq; generis operis oportet perſequi ſymmetrias.
Etiamq́;
angulares columnæ craſsiores faciendæ ſunt ex ſua diametro
quinquageſima parte, quod eæ ab aëre circunciduntur, &
graciliores eſſe
videntur aſpicientibus.
Ergo quod oculos fallit, ratiocinatione eſt exe-
quendum.
Contracturæ autem in ſummis columnarum hypotrachelijs
ita faciendæ videntur, vti ſi columna ſit ab minimo ad pedes quinoſde-
nos, ima craſsitudo diuidatur in partes ſex, &
earum partium quinq; ſum-
ma conſtituatur.
Item quæ erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti,
ſcapus imus in partes ſex &
ſemiſſem diuidatur, ex earumq́; partium
quinque &
ſemiſſe ſuperior craſsitudo columnæ ſiat. Item quæ erunt à
pedibus viginti ad pedes triginta, ſcapus imus diuidatur in partes ſeptem,
earumq́;
ſex ſumma contractura perficiatur. Quæ autem ab triginta pe-
dibus ad quadraginta alta erit, ima craſsitudo diuidatur in partes ſeptem
&
dimidiam, ex his ſex & dimidiam in ſummo habeat contracturæ ra-
tione.
Quæ erunt à quadrag inta pedibus ad quinquaginta, item diuiden-
dæ ſunt in octo partes, &
earum ſeptem in ſummo ſcapi hypotrachelio
contrahantur.
Item ſi quæ altiores erunt his, eadem ratione pro rata con-
ſtituantur contracturæ.
Hæ autem propter altitudinis interuallum ſcan-
dentis oculi ſpeciem fallunt, quamobrem adijciuntur craſsitudinibus tem
peraturæ.
Venuſtatem enim perſequitur viſus, cuius ſi non blandimur
voluptati proportione &
modulorum adiectionibus, vti id in quo falli-
tur, temperatione adaugeatur, vaſtus &
inuenuſtus conſpicientibus re-
mittetur aſpectus.
De adiectione, quæ adijcitur in medijs columnis, quæ
apud Græcos ἓυ{κχ}οις appellatur, in extremo libro erit formata ratio eius,
quemadmodum mollis &
conueniens efficiatur.
IN CAPVT III. ANNOTAT.
Species ædium ſunt quinque. ] A ſpatio intercolumnij nactæ ſunt ædes
appellationes.
Nam cui{us} intercolumnium non ampli{us} quàm vni{us} &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index