Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
101
101 (75)
102
102 (76)
103
103 (77)
104
104 (78)
105
105 (79)
106
106 (80)
107
107 (81)
108
108 (82)
109
109 (83)
110
110 (84)
< >
page |< < (83) of 376 > >|
10983LIBER IV. CAPUT II. occupaviſſe loca videbuntur. Utraque enim et inter denticulos et inter
triglyphos quae ſunt intervalla, metopae nominantur, ӧπας enim Graeci
tignorum cubilia et aſſerum appellant, uti noſtri ea cava, columbaria;
ita quod inter duas opas eſt intertignium, id metopa eſt apud eos nomi-
natum.
Ita uti ante in Doricis triglyphorum et mutulorum eſt inventa
ratio;
item in Ionicis denticulorum conſtitutio propriam in operibus ha-
bet rationem:
et quemadmodum mutuli cantheriorum projecturae ferunt
imaginem, ſic in Ionicis denticuli ex projecturis aſſerum habent imita-
tionem.
Itaque in graecis operibus, nemo ſub mutulo denticulos conſti-
tuit.
Non enim poſſunt ſubtus cantherios aſſeres eſſe. Quod ergo ſu-
pra cantherios et templa in veritate debet eſſe collocatum, id in imagi-
nibus, ſi infra conſtitutum fuerit, mendoſam habebit operis rationem.

Etiamque antiqui non probaverunt neque inſtituerunt, in faſtigiis denti-
culos ſieri ſed puras coronas;
ideo quod nec cantherii nec aſſeres contra
faſtigiorum frontes diſtribuuntur, nec poſſunt prominere, ſed ad ſtillici-
dia proclinati collocantur.
Ita quod non poteſt in veritate ſieri, id non
putaverunt, in imaginibus factum, poſſe certam rationem habere.
Om-
nia enim certa proprietate et a veris naturae deductis moribus traduxe-
runt in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum explicationes
in diſputationibus rationem poſſunt habere veritatis.
Itaque ex eis ori-
ginibus ſymmetrias et proportiones uniuscujusque generis conſtitutas re-
liquerunt:
quorum ingreſſus perſecutus de Ionicis et Corinthiis inſtitu-
tionibus ſupra dixi;
nunc vero Doricam rationem ſummamque ejus ſpe-
ciem breviter exponam.
CAPUT III.
De ratione Dorica.
Nonnulli antiqui architecti negaverunt, Dorico genere aedes ſacras opor-
tere ſieri, quod mendoſae et inconvenientes in his ſymmetriae

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index