Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
51 37
52 38
53 39
54 40
55 41
56 42
57 43
58 44
59 45
60 46
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75 61
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
< >
page |< < (96) of 795 > >|
11096DISSERTATIO
EXPERIMENTUM XXXI.
Communis eſt ſententia, Ferrum ſuper polo Magnetis ductum vi-
ribus attrahentibus imprægnari, eam tamen obſervatione oppoſita
dubiam olim reddidit Cl.
de La Hire in L’Hiſt. de L’Acad. Roy.
A°. 1692. Quum virgæ ferreæ, 6 pollices longæ, 4 lineas craſſæ,
præſtantem Magnetem aliquoties applicatum nullas attrahendi vires
communicaſſe memorat, etiamſi virgis tenuioribus quamplurimum
virtutis impertiretur, quamobrem determinatæ craſſitiei deſidera-
retur Ferrum, quod a Magnete vim recipere poſſet, nequaquam
ad id conducente Ferro admodum craſſo:
examine dignum viſum
fuit hoc Experimentum, ut inde cognoſceretur, quomodo Magnes
cum Ferro vires ſuas communicat:
Parallelopipedum ferreum, 6
longum pollices, unum latum altumque;
ſuper Magnetis, (cujus
pondus erat 1 {1/4} libræ, &
tanta vis, ut ex armatura 7 Librarum ge-
ſtaret) polo aliquoties juxta longitudinem ductum fuit, hujus pla-
næ extremitati, æque ac marginibus &
angulis adhærebat pulvis
Indicus, &
ſcobs ferrea attracta, ab angulo aut margine Acus te-
nuiſſima, vix {3/4} ponderis grani, parumper attrahebatur, non tamen
tota geſtari potuit;
quamobrem hoc Ferrum vi Magnetica, licet exi-
gua, imprægnatum fuiſſe, liquido conſtabat:
deinde exploratum
fuit, an eadem moles ferrea majores acquireret tempore longiori
ab eodem Magnete vires, hæc applicata ideo diei ſpatio Lapidi man-
ſit, tum iterum pulveri Indico immiſſa, Acui chalybeæ tenui ap-
poſita, eaſdem, non majores, attractrices vires oſtendit, quas
nec auxerunt repetiti eidem Magnetis polo affrictus.
2°. Tres fuerunt præparati cylindri ferrei, æque longi, ſinguli
4 pollicum &
unius lineæ: extremitate una plana & circulari ter-
minabantur, altera conica;
fuerunt omnium conorum altitudines
{2/10} pollicis:
diameter craſſiſſimi cylindri fuit {50/100} pollic. cylindro
hoc ſecundum totam longitudinem aliquoties ſuper Magnetis polo
ducto, tum perpendiculariter ſuſpenſo ad horizontem, baſi circu-
lari deorſum ſpectante, appoſita fuit Acus chalybea nova, graviſſi-
ma, quæ elevari poterat, quod variis explorabatur tentaminibus,
tum vix ex circulari ſuperficie ſuſtenta fuit Acus tenuiſſima,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index