Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
111 59
112 60
113 61
114 62
115 63
116 64
117 65
118 66
119 67
120 68
< >
page |< < (58) of 389 > >|
11058THEORIÆ
127. Demum & illud nonnullis difficultatem parit ſummam
11Objectio ex
præjudicio pro
impulſione, &
ex teſtimonio
ſenſuum: re-
ſponſio ad hanc
poſteriorem.
in hac Theoria Virium, quod cenſeant, phænomena omnia per
impulſionem explicari debere, &
immediatum contactum, quem
ipſum credant evidenti ſenſuum teſtimonio evinci:
hinc hujuſ-
modi noſtras vires immecbanicas appellant, &
eas, ut & New-
tonianorum generalem gravitatem, vel idcirco rejiciunt, quod
mechanicæ non ſint, &
mechaniſmum, quem Newtoniana
theoria labefactare coeperat, penitus evertant.
Addunt autem
etiam per jocum ex ſerio argumento petito a ſenſibus, bacu-
lo utendum eſſe ad perſuadendum neganti contactum.
Quod
ad ſenſuum teſtimonium pertinet, exponam uberius infra,
ubi de extenſione agam, quæ eo in genere habeamus præ-
judicia, &
unde; cum nimirum ipſis ſenſibus tribuamus id,
quod noſtræ ratiocinationis, atque illationis vitio eſt tribuen-
dum.
Satis erit hic monere illud, ubi corpus ad noſtra or-
gana ſatis accedat, vim repulſivam, ſaltem illam ultimam,
debere in organorum ipſorum fibris excitare motus illos
ipſos, qui excitantur in communi ſententia ab impenetra-
bilitate, &
contactu, adeoque eundem tremorem ad cere-
brum propagari, &
eandem excitari debere in anima per-
ceptionem, quæ in communi ſententia excitaretur;
quam ob
rem ab iis ſenſationibus, quæ in hac ipſa Theoria Virium
haberentur, nullum utique argumentum deſumi poteſt contra
ipſam, quod ullam vim habeat utcunque tenuem.
128. Quod pertinet ad explicationem phænomenorum per
22Felicius ex-
plicari omnia
ſine impulſio-
ne: eam nuſ-
quam poſitive
probari.
impulſionem immediatam, monui ſane ſuperius, quanto feli-
cius, ea prorſus omiſſa, Newtonus explicarit Aſtronomiam,
&
Opticam; & patebit inferius, quanto felicius phænome-
na quæque præcipua ſine ulla immediata impulſione explicen-
tur.
Cum iis exemplis, tum aliis, commendatur abunde
ea ratio explicandi phænomena, quæ adhibet vires agentes
in aliqua diſtantia.
Oſtendant iſti vel unicum exemplum, in
quo poſitive probare poſſint, per immediatam impulſionem
communicari motum in Natura.
Id ſane ii præſtabunt nun-
quam;
cum oculorum teſtimonium ad excludendas diſtantia
illas minimas, ad quas primum crus repulſivum pertinet, &

contorſiones curvæ circa axem, quæ oculos neceſſario fugiunt,
adhibere non poſſint;
cum e contrario ego poſitivo argumento
ſuperius excluſerim immediatum contactum omnem, &
poſiti-
ve probaverim, ipſum, quem ii ubique volunt, haberi nuſquam.
129. De nominibus quidem non eſſet, cur ſolicitudinem ha-
33Vires hujus
Theoriæ rerti-
nere ad verum,
nec occultum
mechaniſmum.
berem ullam;
ſed ut & in iis dem aliquid præjudicio cui-
dam, quod ex communi loquendi uſu provenit, illud no-
tandum duco, Mechanicam non utique ad ſolam impulſio-
nem immediatam fuiſſe reſtrictam unquam ab iis, qui d
ipſa tractarunt, ſed ad liberos inprimis adhibitam contemplan-
dos motus, qui independenter ab omni impulſione habeantur.
Quæ Archimedes de æquilibrio tradidit, quæ Galilæus de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index