Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
< >
page |< < (105) of 213 > >|
111105IN LIB. DE COLORIBVS. tinacius hæreat, conferunt ad coloris nitorem & ef-
floreſcentiam.
Per paſsiones verò, tingendorum rari-
tatem, vel denſitatem;
mollitiem, vel duritiem; aſperi-
tatem, vel læuitatem puto intelligi.
nam pro harum
ratione, aliter atque aliter tinctura recipitur.
mollia
enim &
rara, ob meatuum laxitatẽ, facilius ſubeunt
colores, &
imbibuntur, quàm dura aut denſa. ob hoc
igitur inquit, quòd aſtrictiones &
paſsiones multas
inuehunt in tinctura differentias, &
miſturas alio at-
que alio modo apparentes:
velut de temperamento
dictum fuit anteà, cum loqueremur de coloribus ap-
parentibus.
nam pro varietate temperamentorum,
variantur &
colorũ imagines. TINGVNTVR AV-
TEM ET NIGRA VELLERA
.
non ait vellera tingi
nigra, vt quidam traducunt:
ſed euenire, cum nigra
vellera tinguntur, vt non ſimiliter in omnibus color
niteat &
effloreſcat. quoniam cum natura ſua nigra
vellera, mutuantur ab arte alium colorem, tinctura
ab intermediis pilorum ſpatiolis defluit, nec in omni
bus ex æquo demergitur.
at que ob id inquit, non ta-
mẽ ſimili modo fiunt ſplendida, quaſi dicat quod nõ
eo modo reſplendent, quo requirit natura tingentis
coloris.
quod accidit non ob defectum coloris, ſed
quòd meatus ipſorum tinguntur, ingredientes in flo
rum poros.
Hic locus ita mihi difficilis eſt, vt nulla
poſsim interpretatione acquieſcere, niſi ſincerior
contigerit codex, in quo hæc legantur.
nam noſter al
ter manuſcriptus, ab eo loco, Præterea multa, terra,
vſq.
ad multò infrà ſequentem particulam, In mul-
tis autem plantis, hæc non habet.
Rei verò difficultas
hinc pendet, quòd author volens adducere cauſam,
quare vellera nigra tingantur quidem, ſed non re-
ferant florem ita exactè ſplendentem vt poſtulat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index