Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
111
111 (105)
112
112 (106)
113
113 (107)
114
114 (108)
115
115 (109)
116
116 (110)
117
117 (111)
118
118 (112)
119
119 (113)
120
120 (114)
< >
page |< < (105) of 213 > >|
111105IN LIB. DE COLORIBVS. tinacius hæreat, conferunt ad coloris nitorem & ef-
floreſcentiam
.
Per paſsiones verò, tingendorum rari-
tatem
, vel denſitatem;
mollitiem, vel duritiem; aſperi-
tatem
, vel læuitatem puto intelligi.
nam pro harum
ratione
, aliter atque aliter tinctura recipitur.
mollia
enim
&
rara, ob meatuum laxitatẽ, facilius ſubeunt
colores
, &
imbibuntur, quàm dura aut denſa. ob hoc
igitur
inquit, quòd aſtrictiones &
paſsiones multas
inuehunt
in tinctura differentias, &
miſturas alio at-
que
alio modo apparentes:
velut de temperamento
dictum
fuit anteà, cum loqueremur de coloribus ap-
parentibus
.
nam pro varietate temperamentorum,
variantur
&
colorũ imagines. TINGVNTVR AV-
TEM
ET NIGRA VELLERA
.
non ait vellera tingi
nigra
, vt quidam traducunt:
ſed euenire, cum nigra
vellera
tinguntur, vt non ſimiliter in omnibus color
niteat
&
effloreſcat. quoniam cum natura ſua nigra
vellera
, mutuantur ab arte alium colorem, tinctura
ab
intermediis pilorum ſpatiolis defluit, nec in omni
bus
ex æquo demergitur.
at que ob id inquit, non ta-
mẽ
ſimili modo fiunt ſplendida, quaſi dicat quod
eo
modo reſplendent, quo requirit natura tingentis
coloris
.
quod accidit non ob defectum coloris, ſed
quòd
meatus ipſorum tinguntur, ingredientes in flo
rum
poros.
Hic locus ita mihi difficilis eſt, vt nulla
poſsim
interpretatione acquieſcere, niſi ſincerior
contigerit
codex, in quo hæc legantur.
nam noſter al
ter
manuſcriptus, ab eo loco, Præterea multa, terra,
vſq
.
ad multò infrà ſequentem particulam, In mul-
tis
autem plantis, hæc non habet.
Rei verò difficultas
hinc
pendet, quòd author volens adducere cauſam,
quare
vellera nigra tingantur quidem, ſed non re-
ferant
florem ita exactè ſplendentem vt poſtulat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index