Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
111
111 (59)
112
112 (60)
113
113 (61)
114
114 (62)
115
115 (63)
116
116 (64)
117
117 (65)
118
118 (66)
119
119 (67)
120
120 (68)
< >
page |< < (60) of 389 > >|
11260THEORIÆ viſibilia, & inextenſa, quod nullam ſe dicant habere poſſe eo-
11idea extenſio-
nis ſit orta.
rum ideam.
At id hominum genus præjudiciis quibuſdam
tribuit multo plus æquo.
Ideas omnes, ſaltem eas, quæ ad ma-
teriam pertinent, per ſenſus hauſimus.
Porro ſenſus noſtri
nunquam potuerunt percipere ſingula elementa, quæ nimirum
vires exerunt nimis tenues ad movendas fibras, &
propagandum
motum ad cerebrum:
maſſis indiguerunt, ſive elementorum ag-
gregatis, quæ ipſas impellerent collata vi.
Hæc omnia aggrega-
ta conſtabant partibus, quarum partium extremæ ſumptæ hinc,
&
inde, debebant a ſe invicem diſtare per aliquod intervallum,
nec ita exiguum.
Hinc factum eſt , ut nullam unquam per
ſenſus acquirere potuerimus ideam pertinentem ad materiam,
quæ ſimul &
extenſionem , & partes, ac diviſibilitatem non
involverit .
Atque idcirco quotieſcunque punctum nobis ani-
mo ſiſtimus , niſi reflexione utamur, habemus ideam globuli
cujuſdam perquam exigui, ſed tamen globuli rotundi, habentis
binas ſuperficies oppoſitas diſtinctas.
133. Quamobrem ad concipiendum punctum indiviſibile ,
22Ideam puncti
debere acquiri
per reflexio
nem : quomodo
ejus idea nega
tiva acquiratur.
&
inextenſum; non debemus conſulere ideas, quas immediate
per ſenſus hauſimus;
ſed eam nobis debemus efformare per re-
flexionem .
Reflexione adhibita non ita difficulter efforma-
bimus nobis ideam ejuſmodi.
Nam inprimis ubi & exten-
ſionem , &
partium compoſitionem conceperimus; ſi utran-
que negemus ;
jam inextenſi , & indiviſibilis ideam quandam
nobis comparabimus per negationem illam ipſam eorum, quo-
rum habemus ideam ;
uti foraminis ideam habemus utique
negando exiſtentiam illius materiæ, quæ deeſt in loco forami-
nis.
134. Verum & poſitivam quandam indiviſibilis, & inextenſi
33Quomodo ejus
idea roſitiva æ-
quiri poſſit per
limites , & li-
mitum interſe-
ctionem.
puncti ideam poterimus comparare nobis ope Geometriæ, &

ope illius ipſius ideæ extenſi continui, quam per ſenſus hau-
ſimus , &
quam inferius oſtendemus , fallacem eſſe, ac fon-
tem ipſum fallaciæ ejuſmodi aperiemus , quæ tamen ipſa ad
indiviſibilium , &
inextenſorum ideam nos ducet admodum
claram.
Concipiamus planum quoddam prorſus continuum,
ut menſam, longum ex.
gr. pedes duos; atque id ipſum pla-
num concipiamus ſecari tranſverſum ſecundum longitudinem ita,
ut tamen iterum poſt ſectionem conjungantur partes, &
ſe con-
tingant.
Sectio illa erit utique limes inter partem dexteram,
&
ſiniſtram , longus quidem pedes duos, quanta erat plani
longitudo, at latitudinis omnino expers:
nam ab altera parte
immediate motu continuo tranſitur ad alteram, quæ, ſi illa
ſectio craſſitudinem haberet aliquam, non eſſet priori conti-
gua.
Illa ſectio eſt limes ſecundum craſſitudinem inextenſus,
&
indiviſibilis, cui ſi occurrat altera ſectio tranſverſa eodem
pacto indiviſibilis, &
inextenſa; oportebit utique, interſectio
utriuſque in ſuperficie plani concepti nullam omnino habeat
extenſionem in partem quamcumque.
Id erit punctum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index