Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
111
111 (85)
112
112 (86)
113
113 (87)
114
114 (88)
115
115 (89)
116
116 (90)
117
117 (91)
118
118 (92)
119
119 (93)
120
120 (94)
< >
page |< < (86) of 376 > >|
11286M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA dae autem ſunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum et ad
medias metopas viarum (u) directiones et guttarum (i) diſtributiones, ita uti guttae ſex in longitudinem, tres in latitudinem pateant:
reliqua
ſpatia, quod latiores ſunt metopae, quam triglyphi, pura reliquantur, aut
fulmina (x) ſcalpantur:
ad ipſumque mentum (z) coronae incidatur li- nea, quae ſeotia (y) dicitur. Beliqua omnia, tympana, ſimae (φ), coro-
nae, quemadmodum ſcriptum eſt in Ionicis, ita perſiciantur.
Haec ratio
in operibus diaſtylis erit conſtituta.
Si vero ſyſtylon et monotriglyphon
opus erit faciendum, frons aedis ſi tetraſtylos erit, dividatur in partes XXIII;
ſi hexaſtylos erit, dividatur in partes XXXV: ex his pars una erit modulus, ad quem (uti ſupra ſcriptum eſt) opera diſtribuentur. Ita
ſupra ſingula epiſtylia et metopae duae et triglyphi bini erunt collocan-
di.
In angularibus non amplius, quam quantum eſt ſpatium hemitri- glyphi. Accedet id in mediano contra ſaſtigium trium triglyphorum et
trium metoparum ſpatium, ut latius medium intercolumnium accedenti-
bus ad aedem habeat laxamentum, et adverſus ſimulacra deorum aſpec-
tus dignitatem.
Inſuper triglyphorum capitula corona eſt collocanda ha-
bens (uti ſupra ſcriptum eſt) cymatium doricum in imo, alterum in ſum-
mo.
Item cum cymatiis corona craſſa ex dimidia moduli. Dividendae
autem ſunt in corona ima, ad perpendiculum triglyphorum et ad medias
metopas, viarum directiones et guttarum diſtributiones et reliqua quo-
que, quemadmodum dictum eſt in diaſtylis.
Columnas autem ſtriari XX
12345

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index