Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
111
111 (99)
112
112 (100)
113
113 (101)
114
114 (102)
115
115 (103)
116
116 (104)
117
117 (105)
118
118 (106)
119
119 (107)
120
120 (108)
< >
page |< < (101) of 672 > >|
113101An exustione noua ſubſtantia gignatur.
Grad. Dixerint fortaſſe igneæ illius Formæ aſſertores non eſſe
flammam cum embammatis aut pigmentis comparandam, hæc
enim artis ſunt opus, illa Naturæ.
In Meteoris verò, quæ ex for-
tuitâ halituum concurſione non vno modo coaleſcunt, non opus
eſſe nouâ Formâ, quemadmodum in Flammâ, cuius certam ori-
ginem &
molitionem indicare videntur ſigura, motus, calor, lux:
porrò Nebulam & Nubem nil eſſe præter aquæ ſubſtantiam in
vaporem attenuatæ, qui iterum coactus in Rorem, aut Plu-
uiam, tellurem perfundit, aut ſi coagulum accedat, in Niuem
concreſcit, &
obdureſcit in Grandinem: Ventum terrenis expi-
rationibus nihil addere præter motum;
Irides, Coronas, Virgas,
Parelia, Paraſelenes, immò &
Cometas ex lucis commiſtione cum
corpore ſemidiaphano oriri Κα\’τ έ μφασ ιν non autem Καθ’ ύπόςασιν,
vt Ariſtoteles loquitur lib.
de mundo: Propterea his non dari à
Naturâ ſubſtantialem Formam.
Fulmina autem & quæcunque
alia Meteora verè ignita ad idem pertinere genus, quo noſtra-
tes ignes comprehenduntur, atque his propriam Ignis formam
tribuendam;
neque enim ſuà formâ carere debet elementum
ignis, quamuis apud nos non purum ſit &
impermiſtum: hoc autem
elementum ſcilicet Ignem, in flammâ ineſſe quis neget?
cuius ta-
men nullum apparebat in ligno veſtigium.
Maur. Quid de Meteorologicis impreſſionibus dicendum ſit,
nunc quidem non admodum moror, ſingulæ quippe peculiarem
poſtulant explicationem:
in ligno autem, dum adhuc lignum
eſt, veſtigia ignis perſequi tunc erit operæ pretium, quando
methodum, qua contingat exuſtio, indagabimus:
ſatis eſt mi-
hi, ſi nouam ſubſtantialem formam in flammâ non agnoſcamus.
Si enim hanc noua forma componat, Formam corrumpat ne-
ceſſe eſt virtus illa eſſiciens, quæ flammam extinguit:
illa igitur
eadem virtus aliam pariter formam efficit, quæ pereuntis in lo-
cum ſuccedat;
flammâ nimirum in auras abeunte, negare quis
velit, quin ſit aëris, aut alia quæpiam forma in materiâ, quam
priùs ignis formâ imbutam aſſerebat?
Quis autem facilè ſibi per-
iuadeat breuiſſimo temporis puncto nouam aëris formam effici, ſi-
uè ab aquâ ſuperfuſâ extinguatur flamma, ſiuè ab arenæ vi non
modicâ iniectâ opprimatur, ſiue conuerſâ deorſum face à ceris
liquentibus propellatur, ſiue emunctorio aut digitis compreſſo
ellychnio præfocetur, ſiuè ſpiritu validiùs immiſſo exſuffletur?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index