Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (62) of 389 > >|
11462THEORIÆ invicem contiguæ eſſe non poſſint : nam illico vi illa re-
pulſiva reſilient a ſe invicem, ac particula iis conſtans ſta-
tim diſrumpetur, adeoque prima materiæ elementa non con-
ſtant contiguis partibus, fed indiviſibilia ſunt prorſus, atque
ſimplicia, &
vero etiam ob inductionem ſeparabilitatis, ac di-
ſtinctionis eorum, quæ occupant ſpatii diviſibilis partes diver-
ſas, etiam penitus inextenſa.
Illa idea acquiſita per reflexio-
nem illud præſtat tantummodo, ut diſtincte concipiamus id,
quod ejuſmodi rationes oſtendunt exiſtere in Natura, &
quod
ſine reflexione, &
ope illius ſupellectilis tantummodo, quam
per ſenſus nobis comparavimus ab ipſa inſantia, concipere o-
mnino non liceret.
138. Ceterum ſimplicium, & inextenſorum notionem non
11Puncta ſimpli-
cia, & inexten-
ſa ab aliis quo.
que admiſſa :
ſed iis præſtare
hanc eo rum
theoriam.
ego primus in Phyſicam induco.
Eorum ideam habuerunt
veteres poſt Zenonem, &
Leibnitiani monades ſuas & ſimpli-
ces utique volunt, &
inextenſas : ego cum ipſorum puncto-
rum contiguitatem auferam , &
diſtantias velim inter duo
quælibet materiæ puncta, maximum evito ſcopulum, in quem
utrique incurrunt, dum ex ejuſmodi indiviſibilibus, &
inex-
tenſis continuum extenſum componunt.
Atque ibi quidem in
eo videntur mihi peccare utrique, quod cum ſimplicitate, &

inextenſione, quam iis elementis tribuunt, commiſcent ideam
illam imperſectam, quam ſibi compararunt per ſenſus, glo-
buli cujuſdam rotundi, qui binas habeat ſuperſicies a ſe di-
ſtinctas, utcumque interrogati, an id ipſum faciant, omnino
ſint negaturi.
Neque enim aliter poſſent ejuſmodi ſimplicibus
inextenſis implere ſpatium, niſi concipiendo unum elemen-
tum in medio duorum ab altero contactum ad dexteram, ab
altero ad lævam, quin ea extrema ſe contingant;
in quo, præ-
ter contiguitatem indiviſibilium, &
inextenſorum impoſſibilem,
uti ſupra demonſtravimus, quam tamen coguntur admittere,
ſi rem altius perpenderint;
videbunt ſane, ſe ibi illam ipſam
globuli inter duos globulos interjacentis ideam admiſcere.
139. Nec ad indiviſibilitatem, & inextenſionem elemento-
22Impugnatur
conciliatio ex.
tenſionis for.
matæ ab inex.
tenſis petita ab
impenetrabili.
tate.
rum conjungendas cum continua extenſione maſſarum ab iis
compoſitarum proſunt ea, quæ nonnulli ex Leibnitianorum
familia proferunt, de quibus egi in una adnotatiuncula adje-
cta num.
13. differtationis De Materiœ Diviſibilitate, & Prin-
cipiis Corporum, ex qua, quæ eo pertinent, huc libet trans-
ferre.
Sic autem habet: Qui dicunt, monades non compenetra-
ni, qui natura ſua impenetrabiles ſunt, ii difficultatem nequa-
quam amovent;
nam ſi & natura ſua impenetrabiles ſunt, &
continuum debent componere, adeoque contigua eſſe;
compenetra-
buntur ſimul, &
non compenetrabuntur, quod ad abſurdum de-
ducit, &
ejuſmodi entium impoſſibilitatem evincit. Ex omni-
modœ inextenſionis, &
contiguitatis notione evincitur, compene-
trari debere argumento contra Zenoniſtas inſtituto per tot ſæcu-
la, &
cui nunquam ſatis reſponſum eſt. Ex natura, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index