Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (394) of 568 > >|
115394CHRISTIANI HUGENII jecta eſt linea C F, erit rectangulum A F C cum quadrato
E C æquale quadrato E F.
Quadratum autem E F æquale
eſt quadrato E G.
Erit igitur rectangulum A F C cum qua-
drato C E, æquale rectangulo A G B cum quadrato B E.
Atqui quadratum C E ſeu E A æquale eſt quadrato E B.
Ergo &
reliquum rectangulum A F C æquale rectangulo
A G B.
Quare ſicut F A ad A G ita B G ad C F. Ut au-
tem F A ad A G ita eſt D B ad B G, &
ita quoque F C ad
C D.
Igitur ut D B, hoc eſt, A C ad B G ita B G ad
F C, &
F C ad C D, hoc eſt, A B. Quod erat dem.
Quod autem dictum eſt, etiam deſcriptâ hyperbole inveni-
ri quomodo linea F D G ducenda ſit, hinc conſtabit:
Fa-
ctum enim ſit, ut E F, E G ſint æquales, &
ſumatur G N
æqualis D F.
Itaque punctum N eſt ad hyperbolem quæ
deſcribetur per D punctum circa aſymptotos F A, A G .
118. 2. Conic. Sed idem punctum N eſt quoque ad circuli circumferentiam
cujus centrum E radius E D:
(Hoc enim facile intelligitur
quia triangulus F E G eſt æquicruris, &
N G æqualis D F)
Itaque datum eſt punctum N ad interſectionem hyperboles
&
circumferentiæ dictæ. Sed & D datum eſt. Datur igitur
poſitione linea F G ducenda per puncta N, D.
Et compo-
ſitio manifeſta eſt.
ALITER.
CIrca diametrum A C majori datarum linearum æqualem
22TAB. XLI.
Fig. 5.
circulus deſcribatur &
ponatur A B minori datarum æqua-
lis, &
perficiatur parallelogrammum A D: productâque A B,
ducatur ex centro E recta E H G eâ ratione ut H D, H G
ſint inter ſe æquales.
Secet autem circumferentiam in L.
Dico duabus A C, A B duas medias inventas eſſe B G,
G L.
Producatur enim G E uſque ad circumferentiam in K, &
jungatur A K, eique parrallela ducatur B O.
Similes ita-
que ſunt trianguli A E K, B H O;
& quia A E æqualis
E K, etiam B H, H O æquales erunt.
Sed & H G, H D
inter ſe æquales ſunt.
Igitur tota O G æqualis B D,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index