Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
< >
page |< < (395) of 568 > >|
116395ILLUST. QUORUND. PROB. CONSTRUCT. eſt, diametro A C vel L K; & ablatâ communi L O, re-
linquentur æquales L G, O K.
Eſt autem rectangulum
K G L æquale rectangulo A G B.
Ergo ut K G ad G A
ita B G ad G L.
Sed ut K G ad G A ita eſt O G ad G B
&
ita reliqua O K, hoc eſt, L G ad B A. Ergo ut O G,
hoc eſt, A C ad G B ita B G ad G L &
G L ad A B.
Quod erat demonſtr. Hujus autem conſtructionis inventio
eandem cum præcedenti originem habet.
ALITER.
SInt datæ A B & Q quibus duas medias proportionales in-
11TAB. XLI.
Fig. 6.
venire opus ſit;
A B autem quam Q major.
Dimidiæ Q ſumatur æqualis A F, & productâ A B u-
trimque, ſit ipſi æqualis B R.
Erigatur autem ad A B perpen-
dicularis F C, &
ipſi R A æqualis ponatur R C: & junga-
tur B C, &
huic parallela ducatur A E. Denique applica-
tâ regulâ ad punctum C, moveatur ea quouſque poſitionem
habeat C D, faciens C E æqualem A D.
Dico inter A B &
Q duas medias eſſe C E, E D.
Jungatur enim C A. Igitur quia æquales ſunt R A, R C
&
angulus C F A rectus, erit R A ad A C ut A C ad du-
plam A F, hoc eſt, Q:
ac proinde quadratum A C æqua-
le rectangulo ſub R A &
Q. Quadratum autem A C cum
quadrato A D &
duplo rectangulo D A F, hoc eſt, ſub
D A &
Q contento, æquatur quadrato D C. Igitur 2212. 2. E-
lem.
dratum D C æquabitur quadrato D A unà cum rectangulis
ſub D A, Q, &
ſub R A, Q, hoc eſt, unà cum rectan-
gulo ſub D R &
Q. Quadratum autem D B æquale rectan-
gulo R D A &
quadrato A B . Igitur ut 336.2. Elem. D B ad quadratum D C, hoc eſt, ut quadr. A B ad quadr.
A D, (eſt enim ut D B ad D C ſic A B ad E C ſive A D)
ita erit rectangulum R D A cum quadrato A B ad rectan-
gulum ſub R D, Q, cum quadrato A D.
Quamobrem &
rectangulum R D A ad rectangulum ſub R D, Q, ſicut quadr.

A B ad quadr.
A D . Eſt autem ut quadratum A B 4419. 5. E-
lem.
quadr.
A D, ita A B ad E D longitudine: nam ut B A ad A

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index