Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
111
111 (99)
112
112 (100)
113
113 (101)
114
114 (102)
115
115 (103)
116
116 (104)
117
117 (105)
118
118 (106)
119
119 (107)
120
120 (108)
< >
page |< < (104) of 672 > >|
116104Diſſertatio Quarta. mam agnoſcens, hanc in candente ferro non deprehendat? cui ſi
fortè lux inſit remiſſior, certè nec calor hebetior, nec vis vren-
di languidior.
At ferri naturam non perire, clarius eſt, quàm vt
à quoquam negari queat.
Aut igitur duæ formæ, quarum alte-
ra alteri ſubiecta non eſt, materiam eandem pariter imbuunt, id
quod Peripatetica Philoſophia auerſatur;
aut, ſi nouam formam
ſubſtantialem infert ignis, ferro candenti ignem ineſſe pertinaciter
inſiciandum eſt cum aliquibus, quos aliquando diſputantes audi-
ui, qui ſenſibus omnibus fruſtra reclamantibus malebant præpo-
ſterè philoſophari, ne Metaphyſicæ quædam, vt aiunt (à vero
potiùs abſtractæ) eorum ratiocinationes perirent.
Si igitur igne-
ſcere nil aliud fuerit, quàm eximium calorem cum virtute com-
burendi coniunctum concipere, poterit ferrum citrà ſuæ naturæ
mutationem, aut nouæ formę ſubſtantialis additamentum,
virtutem hanc acquirere, qua nihil diſtare videatur ab
igne.
Dand. Melioris notæ Philoſophis, ne duabus Formis Mate-
riam vnam ſubijciant, placet in hiantes ferri poros particulas igneas
inſeri (quemadmodum humidâ tempeſtate ligna aliqua ita vapo-
ribus imbuuntur, vt eorum moles aucta videatur) quarum nati-
uo lumine inuoluta ferri obſcuritas lateat, igniſque tantummo-
do lucida ſpecies exhibeatur.
Verùm vt vt lux ignea ferro accidit,
vis certè vrendi maior apparet, quàm quæ tenuiſſimis igniculis
per hiantes poros diſtributis tribui valeat;
quippe qui, licèt mul-
to plures, in ardente carbone vim eam languidiùs exercebant:
ex
quo non obſcurè intelligitur ipſis quoquè ferri particulis igneam
adurendi virtutem ineſſe.
Neque nodum hunc continuò expe-
diunt, qui ferri particulas aliquas in ignem contumaces diſtin-
guunt ab alijs faciliùs concipientibus ignem, à quo abſumantur
(vt ſatis dilucidè indicant ſtricturæ ex feruenti maſſâ erumpentes,
ſiuè dum in fornace excoquitur, ſiue dum malleis ſuper incudem
tunditur) his verò igneam naturam conſecutis acerrimam illam
vrendi vim concedunt, ob maiorem nimirum, quàm in carbone,
ſubiectæ materiæ denſitatem.
Quid enim, ſi defæcatus chalybs,
vel puriſſimum aurum incandeſcat?
aut perpaucæ, aut omnino
nullę ſunt particulæ, quarum natura mutationem ſubeat, corru-
ptàque Metalli formâ prorſus igneſcat;
tota tamen candens maſ-
ſa nec exiguam pro ignitarum particularum portione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index