Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
111
111 (59)
112
112 (60)
113
113 (61)
114
114 (62)
115
115 (63)
116
116 (64)
117
117 (65)
118
118 (66)
119
119 (67)
120
120 (68)
< >
page |< < (65) of 389 > >|
11765PARS PRIMA.
143. Continuitatem igitur agnoſco in motu tantummodo,
11Ubi habeat
continuitatem
Natura , ubi
affectet tan-
tummodo.
quod eſt ſucceſſivum quid, non coexiſtens, &
in eo itidem
ſolo, vel ex eo ſolo in corporeis ſaltem entibus legem conti-
nuitatis admitto.
Atque hinc patebit clarius illud etiam, quod
ſuperius innui, Naturam ubique continuitatis legem vel accu-
rate obſervare , vel affectare ſaltem.
Servat in motibus, &
diſtantiis, affectat in aliis caſibus multis, quibus continuitas,
uti etiam ſupra definivimus, nequaquam convenit, &
in aliis
quibuſdam, in quibus haberi omnino non poteſt continuitas,
quæ primo aſpectu ſeſe nobis objicit res non aliquanto inti-
mius inſpectantibus, ac perpendentibus:
ex. gr. quando Sol ori-
tur ſupra horizontem, ſi concipiamus Solis diſcum ut conti-
nuum, &
horizontem ut planum quoddam; aſcenſus Solis fit
per omnes magnitudines ita, ut a primo ad poſtremum pun-
ctum &
ſegmenta ſolaris diſci, & chordæ ſegmentorum cre-
ſcant tranſeundo per omnes intermedias magnitudines.
At
Sol quidem in mea Theoria non eſt aliquid continuum, ſed
eſt aggregatum punctorum a ſe invicem diſtantium, quorum
alia ſupra illud imaginarium planum aſcendunt poſt alia,
intervallo aliquo temporis interpoſito ſemper.
Hinc accurata
illa continuitas huic caſui non convenit, &
habetur tantummo-
do in diſtantiis punctorum ſingulorum componentium eam
maſſam ab illo imaginario plano.
Natura tamen etiam hic
continuitatem quandam affectat, cum nimirum illa punctula
ita ſibi ſint invicem proxima, &
ita ubique diſperſa, ac diſ-
poſita, ut apparens quædam ibi etiam continuitas habeatur, ac
in ipſa diſtributione, a qua denſitas pendet, ingentes repentini
ſaltus non fiant.
144. Innumera ejus rei exempla liceret proferre, in quibus
22Exempla con.
tinuitatis ap-
parentis tan-
tum: unde e
ortum ducat.
eodem pacto res pergit.
Sic in fluviorum alveis, in fron-
dium flexibus, in ipſis ſalium , &
cryſtallorum, ac aliorum
corporum angulis, in ipſis cuſpidibus unguium, quæ acutiſſimæ
in quibuſdam animalibus apparent nudo oculo ;
ſi microſco-
pio adhibito inſpiciantur;
nuſquam cuſpis abrupta prorſus,
nuſquam omnino cuſpidatus apparet angulus, ſed ubique fle-
xus quidam , qui curvaturam habeat aliquam, &
ad conti-
nuitatem videatur accedere.
In omnibus tamen iis caſibus ve-
ra continuitas in mea Theoria habetur nuſquam;
cum omnia
ejuſmodi corpora conſtent indiviſibilibus, &
a ſe diſtantibus
punctis, quæ continuam ſuperficiem non efformant, &
in
quibus, ſi quævis tria puncta per rectas lineas conjuncta intel-
ligantur;
triangulum habebitur utique cum angulis cuſpidatis.
Sed a motuum, & virium continuitate accurata etiam ejuſmo-
di proximam continuitatem maſſarum oriri cenſeo, &
a ca-
ſuum poſſibilium multitudine inter fe collata, quod ipſum in-
nuiſſe ſit ſatis.
145. Atque hinc fiet manifeſtum, quid reſpondendum ad caſus
33Motuum o-
mnium conti-
nuitas in lineis
quoſdam, qui eo pertinent, &
in quibus violari quis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index