Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sit conoides parabolicum ABC, & cylindrus AE, &
conus ABC, quorum omnium ſit eadem baſis circulus,
cuins diameter AC, axis autem BD, ac proinde vna om­
nium altitudo.
Dico conoidis ABC eſse cylindri AE
dimidium, coni autem ABC ſeſquialterum.
Secto enim
axe BD in tot partes æquales, quarum infima ad baſim ſit
MD, vt figura ex cylindris æqualium altitudinum conoi­
di ABC circumſcripta, inſcriptam ſuperet minori ſpacio
quantacumque magnitudine propoſita, & ſit hoc factum.
Et quoniam quibus planis parallelis tranſeuntibus per præ­
88[Figure 88]
dictas ſectiones axis BD ſecatur conoides ABC, ijſdem
ſecatur triangulum per axim ABC, eruntque ſectiones
parallelæ: ſit triangulo ABC circumſcripta figura ex pa­
rallelogrammis æqualium altitudinum, quæ triangulum &
ipſa excedat minori ſpacio quantacumque magnitudine
propoſita.
Cylindrorum autem qui ſunt circa conoides, &
parallelogrammorum multitudine æqualium, quæ ſunt cir­
ca triangulum ABC, duo proximi baſi AC cylindri ſint
AF, HL, & totidem parallelogramma illis reſpondentia
inter eadem plana parallela ſint AF, GK.
Quoniam igi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index