Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
< >
page |< < (105) of 672 > >|
117105An exustione noua ſubſtantia gignatur. comburendi obtinet, nec imbecilliorem, quàm ſi metallum mul-
ta ſcoriæ vis adhuc inſiceret.
Illis igitur quoquè metalli particu-
lis, quarum forma non interit, comburendi virtus tribuenda eſt,
non quæ ex nouâ ſubſtantiali formâ ortum habeat, ſed quæ ve-
hementem calorem conſequitur.
Eatenus itaque ignitum dicitur
metallum, quatenus, licèt ex incenſione non exuratur, quemad-
modum ea, quibus vulgus Ignibus nomen fecit, ijs tamen qualita-
tum communione iungitur, paremque in agendo efficacitatem ob-
tinet, ex inſignis caloris copiâ promanantem.
Maur. Si placet, ab alienis controuerſijs dirimendis abſtinea-
mus;
non enim rarò qui duobus digladiantibus interuenit, locum
dat vulneri.
Multa ſunt in illâ quæſtione enucleanda, quæ pen-
deant ex naturâ caloris, &
qua ratione corporis denſitas agendi
efficacitatem augeat, quæ non ſunt huius loci.
Nobis ſatis eſt,
ſi materiæ vnicâ ferri aut auri formâ imbutæ vehemens calor vim
vrendi tribuat, adeò vt etiam Ignis dici valeat.
Quapropter
cùm ſola qualitatum mutatio, eâdem manente ſubſtantiâ, ignem
in candente metallo conſtituat;
earundem qualitatum comple-
xio, citrà nouæ ſubſtantialis formæ procreationem, ignem pa-
riter excitabit ex materiâ, quæ combuſtione diſſipatur, ſiuè re-
pentè auolet in flammâ, ſiue ſenſim langueſcat &
extenuetur in
prunis.
Quamuis autem metalli particulæ tam tenaci vinculo co-
hæreant, vt concepto feruore non diſſoluantur, eoque extincto
eandem metalli ſpeciem præſeferant;
contra verò lignum, char-
ta, hiſque ſimilia, cùm exardeſcunt, ita ſuas in particulas di-
ſtrahantur, vt ſpecies eadem non permaneat;
ipſæ tamen natu-
ræ, quæ vnam in ſpeciem (lignum puta, aut chartam) tem-
perabantur, diſtractione non intereunt;
ſed quæ valido calori
ſubiecta materies Ignis dicitur, illa ipſa eſt, quæ ligno aut char-
tæ inerat.
Quid verò non vna eſt ignibus omnibus agendi vis & efficacitas,
ſi noua Ignis forma gignitur, nec perſeuerant naturæ, quæ in
combuſto corpore inſidebant?
An Primam illam Materiam, pu-
ramque, vt vocant, potentiam diſſimiles ignium formæ im-
buunt?
At eorum, quibuſcum nunc agimus, pudibunda adhuc
Philoſophia non eam ſibi vſurpauit comminiſcendi licentiam, vt
ſubſtantiales Ignis Formas ſpecie diſpares in medium produceret.
Similibus autem formis diſſimilem qualitatum complexionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index