11898M. VITRVVII POLL.
brices repræſentat &
ſuggrundam, mediam altitudinem habet:
reliqua mediet{as}
cum diuiſa erit in partes quinque, dabuntur tres coronæ, in cui{us} mento excidetur
vnic{us} canalicul{us}, quem Scotiam appellat Vitruui{us}, quod & in reliquis trib{us}
generib{us} fiet: duarum quæ restant vna cymatio ſuperiori, altera inferiori cedet.
Triglyphi (qui cum metopis Zophori locum obtinent, & traiecta per parietem ſuper
trabem triſulcata tignorum capita referunt, ſicuti metopæ intertignia, in\’ cæteris
generib{us} veluti tabula perpetua conteguntur) alti erunt quantum media craßi-
tudo ſcapi, & toti{us} quarta: lati mediam craßitudinem. Latitudo ca in partes duo-
decim diuidetur, quarum extremæ duæ erunt ſemicanaliculi: reliquarum decem
dabuntur ſex ſtrijs, id eſt, planis (cogimur hic, vt aperti{us} dicam{us}, ſtriæ abuti no-
mine, Vitruui{us} enim femora vocat) quatuor quæ ſuperſunt duab{us} medijs ſtrigi-
b{us}, id eſt, canaliculis ad normæ angulum cauatis cribuentur. Ab his canaliculis
triglyphi dicti ſunt. conſtant enim veluti trib{us} ſulcis & ſcalpturis, duob{us} medijs
integris, & ſemicanaliculis hinc atque hinc cæſis. Fiunt autem hoc modo: In me-
dio deformatur femur latum partes du{as}, dextra at ſinistra excauantur ad nor-
mæ angulum canaliculi pari cum femore craßitudine: deinde hinc atque hinc alia
femora nihilo angustiora primo: pòſt, ſemicauliculi extrem{as} du{as} partes occupant.
peruſiæ in peruetusta porta pro triglyphis vidi ſcalptos hexaglyphos inſignitos ca-
pitulis Ionicis, & contractos in verticem: extrem{as} partes non ſemicanaliculi, ſed
femora occupabant. Id verò annotaui non tam quòd mihi illi probarentur, quàm vt
nonnullis antiquarijs, ſi dijs placet, facerem ſatis, quib{us} rarißima, quæ\’ etiam ci-
tra rationem facta perplacent. Nobis nunquam placuit tantum eſſe vetustatis
qualisqualis cultorib{us}. Antiquitatem quidem certè veneramur, ſed eaten{us}, ſi
non nimium improbe & contra rationem faciet. Inter triglyphos relinquendum in-
teruallum tam latum, quàm ſunt ipſi alti. ita enim fiet quadratum perfectum, id
vocant metopam, quòd ſit inter op{as} du{as}, ita dicunt tignorum ſiue aſſerum cubilia,
id eſt, vbi cõquieſcunt & ſedent. Metopæ aut ſunt puræ, aut ſcalpuntur lancib{us}, &
taurorũ capitib{us}, reuinctis
vittis cornib{us}, pẽdulis etiã
18[Figure 18] florib{us}, frondib{us} et fructi-
b{us}, aut baccis, nonnunquam
& lemniſcis, hoc eſt, faſcio-
lis. Aliqui aliter ornaue-
runt. Supra triglyphos eſt
tænia, quæ quamuis procur-
rat, vbi ad eorum perpen-
diculum pertingit aliquan-
tum exerta & reſiliens, ipſis
capitulorum vicem præſtat.
Inter triglyphos & episty-
lium eſt tænia alta ſeptima
parte mediæ craßitudinis
ſcapi. Ipſum verò epistylium totam mediam ſcapi craßitudinem altum eſt. Ei{us}
partem ſextam ſupremam occupant reſpondentes ſingulis triglyphis guttæ ſex,