Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572
page |< < (113) of 778 > >|
PAtet etiam ex ſuperioribus, quòd colores ſimul mouentur cum lucibus: unde erit reflexio co-
loris
, ſicut & lucis.
Et ſi probationẽ eius uidere uolueris ſecundum modum in parte ſecunda
aſsignatũ
, poteris:
Verùm per inſtrumentũ ad hanc denotandam reflexionẽ factum, plenè
uidebis
propter debilitatẽ coloris.
Debilitatur enim color per elongationẽ: per reflexionẽ: per fora
men
, per quod intrat.
Quòd aũt foramen debilitet, planũ per hoc: Quia lux apparet maior poſt fora
men
magnũ, quàm poſt paruũ.
Pari modo foramina ſtricta ſunt: color poſt reflexionẽ aut nullus
apparebit
, aut ualde modicus.
Tamen ſi in prædicto inſtrumento uidere uolueris: facias ſpeculũ ar-
genteum
:
in ferreo enim ſpeculo color apparet debilior: quoniã in reflexione miſcetur cum luce re-
flexa
, mixta exluce deſcendente & luce ſpeculi ferrei modica, & color ferreus colori reflexo mixtus
debilitat
ipſum.
Verùm in domo unici foraminis tantùm, habeatur inſtrumentũ prædictum, cui do
mui
paries opponatur albus;
& inſtrumentũ foramini domus aptetur: cuius foraminis latitudo ſit,
ut
duo inſtrumenti foramina occupare poſsit, per quorũ alterũ inſpiciatur paries albus, domui op-
poſitus
, & parti comprehenſæ parietis apponatur corpus coloris fortis, & per aliud inſtrumenti fo-
ramen
uideatur pars parietis.
Cum ergo lux intrauerit per foramina inſtrumẽti: uidebitur color re-
flecti
per foramen illud reſpiciẽs, quod oppoſitum eſt colorato corpori, per aliud minimè:
& ita ac-
cidet
quocunq;
oppoſito corpori foramine. Et quæ dicta ſunt in reflexione lucis, conſiderari po-
terunt
in reflexione coloris.
Occupauit autem latitudo foraminis parietis duo inſtrumenti fora-
mina
ei adhibita, ut maior deſcendat in ſpeculum lux, & melius appareat color reflexus.
Et quoniã
color
debilitatur per foramen directus, & ſimiliter reflexus, cum in corpus ceciderit uiſui oppoſitũ,
percipietur
ſecundus:
unde ſi poſt reflexionem cadat in corpus album foramini colorationis adhi-
bitum
:
forſan propter debilitatem non comprehendet eum uiſus: adhibito autem ſecundo uiſu fo-
ramini
colorationis, forſan comprehendetur:
quoniam primus, non ſecundus uidebitur.
QVOÒD COMPREHENSIO FORMARVM È CORPORIBVS
politis
fiat reflexione. Cap. 1111.
20. Falſa eſt utra opinio: & radios à uiſu ad ſpeculum miſſos, inde́ ad uiſibile reflexos, ima
ginem
percipere: & imaginẽ in ſpeculo iam antè impreſſam inde ad uiſum manare. 23. 24 p 5.
SVper modum cõprehenſionis formæ in politis corporibus diſſentiunt plurimi. Vnde quidam
eorum
radios à uiſu exire ad ſpeculũ, & à ſpeculo redire, & formã rei in reditu comprehendere
exiſtimant
:
alij affirmant formã corporis ſpeculo ei oppoſito imprimi: & proin de in eo uideri,
ſicut
in corporibus fit cõprehenſio formarũ naturalium eius.
Verùm quòd aliter ſit, palàm per hoc.
Quoniã
ſi quis ſe uiderit in aliqua ſpeculi parte, motus in partẽ aliam, non uidebit ſe in parte prima,
ſed
in ſecunda:
quod non accideret, ſi in parte prima infixa eſſet eius forma: pari modo ſi ad tertiam
mutetur
partem, mutabitur locus apparentiæ formæ, nec apparebit in prima uel in ſecunda parte.

Amplius
:
uiſo corpore aliquo, & uidente ab eo ſitu remoto: poterit accidere, ut non uideat corpus
illud
in ſpeculo illo, licet uideat totam ſpeculi ſuperficiem:
quod quidem non eſſet, ſi imprimeretur
forma
in ſpeculo, cum uideatur ſpeculum, & non mutet locum, & corpus ſimiliter ſit immotum, &
forma
eius inficiat ſpeculum, ſicut & prius.
Et ut planè appareat, non accidere hoc ex comprehen-
ſione
formæ:
obturetur medietas foraminum inſtrumenti, & in aliquo obturatorum ſit ſcriptura
aliqua
, ſi inſpiciatur ſpeculum regulæ per foramen ſcripturã reſpiciens:
comprehendetr in ſpecu-
lo
ſcriptura:
per quodcũq; aliud minimè: quod ſi ſcripturæ forma ſpeculo eſſet impreſſa, per quod-
cunq
;
foramẽ inſtrumẽti poſſet percipi. Simili modo in ſpeculis columnaribus perforamen, reſpi-
ciens
tantùm foramẽ obturatũ, in quo eſt ſcriptura, cõprehendetur ſcripturę ſitus.
Verùm in ſpecu-
lis
pyramidalibus & ſphæricis ſitus & magnitudo ſcripturæ mutabitur.
Amplius: ſpeculo columna
ri
extracto, regula ſuper baſes ſuas directè ſita apparebit facies hominis in eo directa.
Si uerò eriga-
tur
regula, aut multum inclinetur, uidebitur diſtorta.
Palàm ergo, quòd non accidit comprehen-
ſio
ex forma fixa in ſpeculo, cum non comprehendatur res uiſa in ſpeculis, niſi fuerit uiſus in ſitu re-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index