Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
11 1
12
13 2
14
15 3
16
17 4
18
19 5
20
21 6
22
23 7
24
25 8
26
27 9
28
29 10
30
31 II
32
33 12
34
35 13
36
37 14
38
39 15
40
< >
page |< < of 256 > >|
12LIBER cinatio autem eſt, quæ res fabricatas ſolertia ac ratione proportionis de-
mõſtrare at explicare põt.
Ita architecti qui ſine litteris contenderũt
vt manibus eſſent exercitati, nõ potuerũt efficere vt haberẽt pro labori-
bus autoritatẽ.
Qui autẽ ratiocinationibus & litteris ſolis conſiſi fuerũt,
vmbrã, nõ rem perſecuti vident̃ At qui vtrũ ꝑdidicerũt, (vti omni-
bus armis ornati) citius cum autoritate quod fuit propoſitum, ſunt aſ-
ſequuti.
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in archite-
ctura hæc duo inſunt, quod ſigniſicatur, &
quod ſigniſicat. Signiſicatur
propoſita res de qua dictur.
Hanc autem ſigniſicat demonſtratio ratio-
nibus doctrinarum exp@@ata, Quare videtur vtra parte exercitatum
eſſe debere, qui ſe architectum proſiteatur.
Ita eum & ingenioſum eſſe
oportet, &
ad diſciplinam docilem. Ne enim ĩgenium ſine diſciplina,
aut diſciplina ſine ingenio, perfectum artiſicem poteſt efficere, &
ut lit-
teratus ſit, peritus graphidos, eruditus geometria, &
optices non igna-
rus, inſtructus arithmetica, hiſtorias complures nouerit, philoſophos
diligenter audiuerit, muſicam ſciuerit, medicinæ non ſit ignarus, reſpõ-
ſa iuris conſultorum nourerit, aſtrologiam cœli rationes cognitas ha-
beat, Quæ cur ita ſint, hæ ſunt cauſæ, Litteras architectum ſcire opor-
tet, vti cõmentariis memoriam ſirmiorem efficere poſſit.
Deinde gra-
phidos ſcientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quam uelit
operis ſpeciem, deformare valeat.
Geometria autẽ plura præſidia pre-
ſtat architecturæ:
& primũ ex euthy grammis circini tradit uſum: e quo
maxime facilius ediſiciorum in areis expediuntur deſcriptiões:
norma-
rum &
librationum & linearum directiones. Item per opticen, @@
ediſiciis, ab certis regionibus, cœli lumina recte ducũtur.
Per arithme-
ticen, ſumptus ediſiciorum conſumantur:
menſurarum rationes expli-
cantur:
difficileſ ſymmetriarum queſtiones geometricis rationibus &
methodis inueniũtur.
Hiſtorias autem plures nouiſſe oportet, ꝙ mul-
ta ornamenta ſæpe in operibus architecti deſignant, de quibus, argumẽ-
tis rationem cur fecerint querentibus reddere debent.
Quemadmodum
ſiquis ſtatuas marmoreas muliebres ſtolatas, &
quæ caryatides dicũtur,
pro columnis in opere ſtatuerit, &
inſuper mutilos & coronas collo-
cauerit, ꝑcontãtibus ita reddet rationẽ.
Carya ciuitas Pelopõneſi cum
perſis hoſtibus cõtra græciã cõſenſit:
poſtea græci per victoriã glorioſe
bello liberati, cõmuni cõſilio caryatibus bellũ indixerunt.
Ita oppido
capto, uiris interfectis, ciuitate deleta, matronas eorũ in ſeruitutẽ abdu-
xerunt.
Nec ſunt paſſi ſtolas, ne ornatus matronales deponere: vti non
vno triumpho ducerent{ur}, ſed æterno ſeruitutis exẽplo graui cõtumelia
preſſæ, pœnas pendere uiderentur pro ciuitate.
Ideo quitunc architecti
fuerunt, edificiis publicis deſignauerũt earũ imagines oneri ferũdo col-
locatas:
ut etiã poſteris nota pœna peccati caryatiũ, memoriæ traderet{ur}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index