Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (106) of 795 > >|
120106DISSERTATIO circo vis Magnetis non tanta cum efficaciâ in Ferrum rubiginoſum
agit quam in purum:
quamobrem nequaquam conſentio cum Ta-
chenio in Clave Hippocr.
Medic. Cap. 9. hoc explicante, quod ex
rubigine acidum ferri exſpiravit, &
ob id ejus odorem mater (Ma-
gnes ſcilicet) non percipit.
EXPERIMENTUM XL.
Magnes inermis, qui poteſt elevare maſſam ferream duarum un-
ciarum, quod eſt maximum pondus ab eo ſuſtinendum;
non pote-
rit tamen elevare aliud Ferrum unciæ unius cum uncia alterius me-
talli, etiamſi ſuperficiem ſimilem priori maſſæ habuerit:
quemad-
modum recte obſervavit Dechales.
EXPERIMENTUM. XLI.
Magnes in aliquot partes ope ſerræ dividatur, ne concuſſione in-
teriora ejus turbentur, tum ſumma ponderum Ferri, quam omnia fra-
gmenta ſeorſim examinata ſuſtinent, multum ſuperat illud pondus,
quod antea â Magnete integro elevabatur.
Raro grandis datur Magnes, qui ſuum geſtare poteſt pondus: mi-
nores novi plurimos, qui vim attrahentem decies, vigeſies &
ultra
ſuperantem ſuum pondus poſſident;
minimos vidi, quorum virtus
quingenties gravitatem excedebat:
Quia autem grandis Magnes con-
ſiderari poteſt inſtar congeriei plurimorum parvorum, in unam con-
junctorum maſſam, hi ſibi additi nequeunt tantam vim in Ferrum
exercere, quam ſeparati:
Demonſtratum enim eſt in Experimento
XVI.
Vim Magnetis in Ferrum decreſcere, prout majori ab eo ab-
eſt diſtantia:
Sit Magnes A Tab. 2. fig. 3. qui attollere poſſit Fer-
rum B, concipiatur diviſus in 9 partes, quas figura exhibet, appa-
rebit intuenti, Ferrum B eſſe quidem immediate applicatum parti-
bus 1, 2, 3.
Sed diſtare a partibus 4, 5, 6 craſſitie partium in ſe-
rie anteriori, quamobrem hæ agent modo in Ferrum, quemadmo-
dum Magnes in id, tantopere a ſe remotum, operatus fuiſſet:
Quia
autem partes 7, 8, 9.
multo plus diſtant â Ferro B, quam ſeries
media, iterum minus in illud operabuntur;
adjuvabunt tamen

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index