Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
41
41 (27)
42
42 (28)
43
43 (29)
44
44 (30)
45
45 (31)
46
46 (32)
47
47 (33)
48
48 (34)
49
49 (35)
50
50 (36)
< >
page |< < (107) of 795 > >|
121107DE MAGNETE. virtute actionem ſeriei primæ in Ferrum: Quod ſi 9 partes a ſe ſe-
paratæ fuiſſent, atque ſingulis Ferrum immediate apponeretur, id
ſingulas contingens ſumma vi attractum fuiſſet, unde ſumma pon-
derum ab his 9 attractorum multum ſuperaret pondus ab unitâ maſ-
ſâ A geſtatum:
quo A in minores partes erit diviſum, quibus ſin-
gulis Ferrum geſtandum traditur, eo plus ponderis elevabitur ab omni-
bus ſimul:
quo autem A grandior moles exiſtit, eo partes poſterio-
res magis diſtant ab iis, quibus Ferrum applicatur, &
idcirco mi-
nus in id operari poſſunt.
EXPERIMENTUM. XLII.
Quo Magnetes ſunt majores, licet non fuerint eximiæ virtutis,
eo ad majorem diſtantiam vires ſuas diffundunt:
Quare præſtantes,
ſed parvi Magnetes non tam late ſuam vim exſerunt, quam magni,
licet inertiores;
quod etiam experientia ſe didiciſſe confirmat Hart-
ſoekerus, ideo tres quatuorve Magnetes bene ſecum invicem jun-
cti ad majorem diſtantiam agunt, quam ſinguli ſeorſim.
Ad magnum ſæpe intervallum a lapide vis attractrix diffunditur;
Experimenta nonnulla feci cum aliquo grandiori, qui manifeſto o-
perabatur in diſtantia 14 pedum Rhenolandicorum.
Optime cogno-
ſcetur ad quodnam intervallum vis ex Magnete extendatur duobus
ſequentibus modis.
1°. Acus Chalybea tenuiſſima imponatur ſuperfi-
ciei Aquæ, ut natet in medio, tum in magna diſtantia poſitus Magnes
primum ſit, qui admoveatur ſenſim, &
ita ut linea tranſiens perpolos
Acum verſus dirigatur, appropinquet Magnes eousque, donec Acus
moveri incipiat, quæ tandem adnatabit parieti vaſis Magnetem ſpe-
ctanti.
2°. Vel Verſorium mobiliſſimum, 6 pollices plureſvelon-
gum in Meridiano ſuo locetur, notato gradu cui cuſpis reſpondet,
tum Magnes ex longo intervallo ſenſim admoveatur, ita ut axis ſit
ad Acum perpendicularis in eodem horizontali plano, donec a ſitu
incipiat Verſorium detorqueri;
hæc diſtantia erit longitudo virium
Magneticarum, ſive radii activi;
hujus methodi mentionem quo-
que fecit Fontenellius in L’Hiſtoire de L’Acad.
Roy. A°. 1717.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index