Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
91 65
92 66
93 67
94 68
95 69
96 70
97 71
98 72
99 75
100 74
< >
page |< < (95) of 376 > >|
12195LIBER IV. CAPUT VII. de Tuſcanicis generibus ſumentes columnarum diſpoſitiones transferunt in Corinthiorum et Ionicorum operum ordinationes. Quibus enim locis
pronao procurrunt antae, in iisdem e regione cellae parietum columnas
binas collocantes efficiunt Tuſcanicorum et Graecorum operum commu-
nem ratiocinationem.
Alii vero removentes parietes aedis et applican- tes ad intercolumnia pteromatos, ſpatio parietis ſublati efficiunt am- plum laxamentum cellae. Reliqua autem proportionibus et ſymmetriis
iisdem conſervantes aliud genus figurae nominisque videntur Pſeudope-
ripterum procreaviſſe.
Haec autem genera propter uſum ſacrificiorum
convertuntur.
Non enim omnibus diis iisdem rationibus aedes ſunt fa-
ciendae, quod alius alios, varietate ſacrorum , religionum habet effec- tus.
Omnes aedium ſacrarum ratiocinationes uti mihi traditae ſunt, ex-
poſui, ordinesque et ſymmetrias earum partitionibus diſtinxi, et quarum
diſpares ſunt ſigurae, et quibus diſcriminibus inter ſe ſunt diſparatae,
quoad potui ſigniſicare ſcriptis curavi.
Nunc de aris deorum immorta-
lium, uti aptam conſtitutionem habeant ad ſacriſiciorum rationem, dicam.
CAPUT VIII.
De aris deorum ordinandis.
Arae ſpectent ad orientem, et ſemper inſeriores ſint collocatae, quam ſi-
mulacra, quae fuerint in aede;
uti ſuſpicientes divinitatem qui ſuppli
cant et ſacriſicant, diſparibus altitudinibus ad ſui cujusque dei decorem
componantur.
Altitudines autem earum ſic ſunt explicandae, uti Jovi
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index