Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (97) of 376 > >|
12397LIBER V. PRAEFATIO.
M. VITRUVII POLLIONIS
DE ARCHITECTURA
LIBER QUINTUS.
PRAEFATIO.
Qui amplioribus voluminibus, Imperator; ingenii cogitationes praecepta-
que explicaverunt, maximas et egregias adjecerunt ſuis ſcriptis auctorita-
tes:
quod etiam vel in noſtris quoque ſtudiis res pateretur, ut ampliſica-
tionibus auctoritas et in his praeceptis augeretur, ſed id non eſt, quemad-
modum putatur, expeditum.
Non enim de architectura ſic ſcribitur, ut
hiſtoriae aut poemata.
Hiſtoriae per ſe tenent lectores; habent enim
novarum rerum varias expectationes:
poematum vero, carminum metra et
pedes, ac verborum elegans diſpoſitio, et ſententiarum inter perſonas, et
verſuum diſtincta pronunciatio, prolectando ſenſus legentium perducit
ſine offenſa ad ſummam ſcriptorum terminationem.
Id autem in archi-
tecturae conſcriptionibus non poteſt ſieri, quod vocabula, ex artis pro-
pria neceſſitate concepta, inconſueto ſermone objiciunt ſenſibus obſcurita-
tem.
Cum ea ergo per ſe non ſint aperta, nec pateant eorum in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index