Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (111) of 672 > >|
123111De Calore. nafcuntur. Maximopere infeſti ſunt præ cœteris ijs, qui nudis pe-
dibus loca arenoſa perambulant, in quibus, vtpote calidiſſimis,
viuere amant extra omnem conſpectum, fugiuntque pauimenta
lithoſtrota.
Initio in cute exteriori aliquandiu latitant: Mox in-
genti cum pruritu, præcipuè circa plantas pedum, cutem ſinè no-
xâ penetrant, inque eâ ſe recondunt.
Hi verò exigui, intuſque paulo
profundiùs occultati, &
veſiculâ orbiculari incluſi, nigricantes ap-
parent, eoſque per Microſcopium Meſocopium ille nominat fortaſſe
Typographi errore) explorare oportet;
ſecus enim ne à lynceo
quidem exactè ſatis perſpici poſſunt.
Tandem vbi ad iuſtam ma-
gnitudinem (id quod eſt circa triduum vel quatriduum) excre-
uiſſe compertum fuerit, tunc maximè de exciſione cogitandum:
quod ſolius aciculæ, aut argenteæ cuſpidis beneſicio à Braſiliano
aut Æthiope facillimo negotio ſieri conſueuit.
Ea ſolùm adhi-
benda eſt cautio, vt vermis membranulâ incluſus integer exi-
matur, ne vitioſus humor quidam contentus, quod ſæpè contin-
git, diſpergatur.
Tunc enim noua parti vicinæ accidit ærumna:
ruptâ nimirum veſiculâ, ſtatim noui generantur, qui vicinas &

illæſas partes depaſcunt.
Et tunc quidem non minùs calamitoſi,
quàm qui in Guineâ habentur, adeòque gangrænam ipſam intu-
liſſe commemorat Author, vt pedum digitos amputare non ſe-
mel coactus fuerit.
Addit & aliud vermiculialati genus nigrum
(Braſilij Mariguè vocant) adeoque paruum, vt tactûs ſenſu po-
tiùs, quàm viſu percipi ſoleat.
Culicum more gregatim volitant.
Nunquam apparent niſi ſummâ exiſtente malaciâ, idque veſperti-
no tempore potiſſimum:
circa fluuiorum ripas inter paluſtres illas
arbores Mangues dictas hærent.
Adeò exercent & lancinant agri-
colas, vt non ſolùm membra eorum nuda, ſed &
leuiter veſtita,
morſu dolorem inurente infeſtent, acuumque mucrones referant.

Hoc vt experimentis confirmet, narrat ſibi atque comitibus Hiſ-
panis ſcaphâ fluuium lento gradu aſcendentibus adeò intumuiſſe,
veſiciſque ac rubore conſperſam fuiſſe faciem, vt ne à familiariſ-
ſimis quidem amicis dignoſcerentur.
Æthiopis quoquè, domini
ſui iuſſu, palo aſſixi, perque integram noctem ſub dio relicti, poſt-
ridie delirio capti ex meris doloribus, meminit.
Dand. Nullus dubito, quinplura ſint huiuſmodi animalculo-
rum genera, quorum ne vocabula quidem, nedum ſiguram, &
ma-
gnitudinem, aut proprietates nouimus, quippe, ſuâ ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index