Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (112) of 672 > >|
124112Diſſertatio Quinta. protegunt, ne videantur: ſingula autem proprijs membris inſtru-
cta ſunt, quæ ſi vulgari Microſcopio, quod lineolam proponat
ſaltem centies longiorem, quàm illa nudo oculo appareat, obij-
ciantur, iam corpus integrum, quod quaſi punctum apparet oculo,
ſaltem millies millenas particulas minimas continet:
ſed & multo
pluribus conſtare partibus tenuiſſimis, oſtendet Microſcopium ex-
quiſitiùs elaboratum.
Certè aliquos vermes, quibus ipſa antiqui-
tas nomen fecit, cuiuſmodi ſunt Ips cornua, &
vitium oculos
erodens, Cis frumenta, Midas fabam, Trips ligna, Sis veſtes,
Is vitrum, cum primùm enati fuerint, antequam nutrimento au-
geantur, valdè exigui ſunt, ſuis tamen denticulis ad erodendum
inſtructi:
quantula igitur tantilli corporis pars eſt vnus in ore den-
ticulus, corpus, cui vermis ipſe innaſcitur corrodens?
Quos ver-
miculos a Poëta quodam Epigrammate comprehenſos memini,
videlicet
IPS Vineas, & Cornua:
Frumenta SCIS; TRIPS arbores:
IS Vitra; SIS velamina;
Fabas MIDAS arrodere,
Naſcuntur à quibus, ſolent.
Nihil minus ſic, à quibus
Ferant iniquam gratiam
Conſul, Magiſter, &
Parens,
Tutor, Patronus, ac Herus,
IPES, SCIES, TRIPES, IES,
SITES, MIDAS que habent ſuos.
Quapropter minimas corporum Phyſicas particulas, quæ ne-
que oculis, neque vllo ſenſu percipi valeant, quamuis certo nu-
mero deſinitas, plurimas tamen eſſe nemo poteſt negare;
nec ve-
rò, niſi temerè, audeat quiſquam earum numerum ad calculos
reuocare.
Verùm, in tantâ Micromeriâ, ſua cuique particulæ
moles certis terminis circumſcripta, nimirum ſigura, ineſt, &

quidem diſſimilis pro naturarum varietate;
nam in corporum ſolu-
tione non eaſdem in ſiguras conformantur adhærentes Chymicis
vaſis chryſtalli aut ſales:
ex quibus de cœteris particularum gene-
ribus probabilis coniectura capienda eſt.
Grad. Si igitur in corpore aliquo miſto plura ſalium, plura ſpiri-
tuum genera contineantur, quorum ſingulę minimæ particulæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index