Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
151 424
152 425
153 426
154 427
155 428
156 429
157 430
158 431
159 432
160 433
161 434
162 435
163 436
164 437
165 438
166 439
167 440
168 441
169 442
170 443
171 444
172 445
173 446
174 447
175 448
176 449
177 450
178
179
180
< >
page |< < (401) of 568 > >|
125401ILLUST. QUORUND. PROB. CONSTRUCT. gulus B S T ipſi E A F æqualis eſt trianguluſque B S T æ-
quicruris.
Porrò quod C D ipſi K æqualis eſt, ſic demonſtrabitur.
Quia quadratum A G æquale eſt quadratis ex K & A B:
idemque quadratum A G æquale quadratis A B, B G cum
duplo rectangulo G B L.
Erit propterea quadratum K æ-
quale quadrato B G cum duplo rectangulo G B L.
Sicut
autem B G ad B E ita eſt quadratum B G cum duplo re-
ctangulo G B L ad rectangulum G B E cum duplo rectan-
ctulo E B L;
ſingula enim ad ſingula eam habent rationem.
Ergo &
quadratum K ad rectangulum G B E cum duplo re-
ctangulo E B L ut B G ad B E.
Eſt autem rectangulo G B E
æquale rectangulum C B D, quoniam C B ad B G ut E B
ad B D, propter triangulos ſimiles C B G, E B D;
habent
enim angulos ad B æquales &
angulum B C G angulo B E D.
Item duplo rectangulo E B L æquale eſt quadratum A B,
quia propter triangulos ſimiles ut S A, hoc eſt, dupla B E
ad A B ita A B ad B L.
Igitur ut B G ad B E ita erit
quadratum K ad rectangulum C B D cum quadrato A B.

Sed hiſce duobus æquale eſt rectangulum C A D;
quoniam
in triangulo C A D angulus A bifariam dividitur à linea A B.

Ergo ut B G ad B E ita eſt quadr.
K ad rectangulum C A D.
Atque hinc porrò eodem modo ut in caſu præcedenti con-
cludemus lineam D C ipſi K æqualem eſſe, repetendo iſta:

Sicut autem G B ad B E, &
c.
Utrumque præcedentium Aliter.
SIt datus rhombus A D B C cujus productum latus
11TAB. XLII.
Fig. 3.
D B.
Et data ſit linea G. Oportet ducere rectam A N F,
ut pars intercepta N F ſit datæ G æqualis.
Ducatur diameter A B, & quadratis ex G & A B ſit æ-
quale quadratum A H, &
ducatur H E ipſi B A parallela.
Et A E ipſi G ponatur æqualis, eademque producatur ad
F.
Dico N F ipſi G æqualem eſſe.
Quod autem ad H E poni poteſt A E ipſi G

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index