Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (58) of 256 > >|
12558SEXTVS. bus naturaliter eſt collocata, ad eundem modum etiam ad regionũ ratiões
cœli varietates, uidentur ædificiorum debere dirigi collocationes, Subſe
ptẽtrione ædificia teſtudinata &
maxime concluſa & non patentia, ſed con
uerſa ad calidas partes oportere fieri videntur, Cõtra autem ſub impetu ſo
lis, meridianis regionibus quod præmuntur a calore, patentiora cõuerſa
ad ſeptentrionem &
aquilonem ſunt faciũda, ita quod vltro natura lædit,
arte erit emendandum, Item reliquis regionibus ad eundem modum tem-
perari quemadmodum cœlum eſt ad inclinationem mundi collocatũ, Hæc
autem ex natura rerum ſunt animaduertenda &
conſideranda, at etiã ex
membris corporibuſ gentium obſeruanda, Nã ſol quibus locis medio-
criter profundit vapores, in his conſeruat corpora temperata, que proxi
me currendo deflagrat, eripit exugendo temperaturam humoris, Contra
uero refrigeratis regionibus, quod abſunt a meridie lõge, non exhauritur
a caloribus humor, ſed ex cœlo roſidus aer in corpora fundens humorem,
efficit ampliores corporaturas, vociſ ſonitus grauiores, Ex eo quo ſub
ſeptentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis colo-
2323[Handwritten note 23]2424[Handwritten note 24] ribus, directo capillo &
rufo, oculis cæſiis, ſanguine multo, quoniam ab hu
moris plenitate, cœli refrigerationibus ſunt conformati, Qui autem ſunt
proximi ad axem meridianum ſubiecti ſolis curſui breuioribus corpori-
bus, colore fuſco, criſpo capillo, oculis nigris, cruribus inualidis, ſanguine
exiguo, ſolis impetu perficiuntur, Ita etiam propter ſanguinis exiguita-
tem timidiores ſunt ferro reſiſtere, ſed ardores ac febres ſufferunt ſine timo
2323[Handwritten note 23]2424[Handwritten note 24] re, Quod nutrita ſunt eorum membra cum feruore, Ita corpora quæ na-
ſcuntur ſub ſeptentrione a febri ſunt timidiora &
imbecilla, Sanguinis aũt
abundantia, ferro reſiſtunt ſine timore, Non minus ſonus uocis in generi-
bus gentium diſpares &
uarias habet qualitates, ideo quod terminatio ori
entis &
occidentis circa terræ librationem, Qua diuiditur pars ſuperior & ĩ
ferior mundi habere uidetur libratam naturali modo circuitionem, Quã
etiam mathematici orizonta dicunt, Igitur quoniam id habemus certũ ani
mo ſuſtinentes, a labro quod eſt in regione ſeptentrionali linea traiecta, ad
id quod eſt ſuper meridianum axem, ab eo alteram obliquam in altitudi
nem ad ſummum cardinem, qui eſt poſt ſtellas ſeptentrionum, ſine dubita
tione animaduertemus ex eo eſſe ſchema trigoni mundo, vti organi, quã
σαμζύχΗβ græci dicunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index