Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (101) of 300 > >|
De Solis Figura. Cap. II.
SOlem eſſe ſphæricumomnes tum Philoſophi@, tum Mathematici conſentiunt, hiſce rationibus perſuaſi
Prima
, quia hæc figura ſola videtur aptiſſima lumini ad omnes partes æquè diffundendo;
quod maximè
Soli
, quod totius mundi luminare maius eſt, competit.
Secunda, cum Terra, Aqua, Luna, Venus etiam vt
oftendemus
, ſint ſphærica, multo magis eadem Soli figura attribuenda erit.
Tertia inidem conſentiunt So-
lis
illuminationes quæ omnes, per quoduis foramen quantumuis irregulare illapſæ, ad perfectam tamen ro-
@unditatem
poſt iuſtum interuallum tandem perueniunt, vt poſtea oſtendemus:
quæ ſaltem eius circularem
79[Figure 79] rotunditatem conuincunt.
Quarta, eaque noua ratio deſumitur à corporibus il-
lis
, quæ circa Solem tarde, per Teleſcopium moueri depræhenſa ſunt, quæq;
ob
ſimilitudinem
, Solis maculæ denominatæ ſunt.
ea enim ita circa Solem moueri
apparent
, ac ſi circa corpus globoſum mouerentur, ſit namq;
Sol circa centrum
B
.
oculus vero noſter in A. macula quæpiam incipiat apparere in extremitate
Solis
vt in C.
vbi quia oculo A. obliquè obijcitur, videtur contractior, & minor,
quam
in alijs locis, per quæ mouetur ad D.
in qu@bus ſen ſim ſem per augeri vide-
tur
, donec ſit in D.
vbi maxima ſpectatur, quoniam oculo rectè, ac ſecundum to-
tam
ſui longitudinem obijcitur;
ac propterea latior, & maior cernitur. vnde di-
ſcedens
iterum minor, ac minor videtur donec promota ſit ad alterum extremũ
E
.
vbi iterum minima ſicuti etiam apud C. ob ſui obliquitate m conſpicitur. quæ
apparentia
ſatis conuincit Solis ſphæricitatem.
Porrò omnes rationes oſten-
dunt
Solem eſſe quidem rotũdum, non autem eſſe integram ſphæram, ſed ſolum
hemiſphærium
;
poſito enim Sole hemiſphærico ſaluantur p hænomena, ſicuti
etiam
in Luna monuimus.
pariter ex ijs rationibus non aſſeritur perfecta ac geo-
metrica
Solis ſphæricitas, in qua nullæ ſint aſperitates;
ſed ſicuti in Luna accidit,
quam
prius omnes perfectè ſphæricam, ac perpolitam arbitrabantur, ita in Sole
accidere
poſſe non omnino abſurdum eſt opinari.
De Solis Magnitudine. Cap. III.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index