Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104 90
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (112) of 795 > >|
126112DISSERTATIO nomena, & pauciſſima quæ ab animo intelligi poſſunt noſtro, hæc
ab Exp.
XLVII. ad L, ſunt quidem inter ea, quæ omnium minime
comprehenduntur.
EXPERIMENTUM LI.
Si aliquot Acus vulgares, vel laminæ parvæ ferreæ ponantur in
ſerie quadam juxta ſe invicem, Magnete attingente unam Acum vel
laminam, cohærebunt omnes inter ſe &
cum Magnete, cohærebit
tamen fortius ſecunda cum prima, quam tertia cum ſecunda, vel
quarta cum tertia, erit enim eo minor cohærentia, quo Acus vel
virgæ magis â Magnete diſtiterint:
tranſit igitur vis Magnetis ex Fer-
ro in Ferrum;
aut ſuſcitata vi Magnetica in hoc Ferro, ſuſcitatur quo-
que in vicino, &
ſic porro uſque ad ultimum: Effectus hiſce ana-
logi conſpiciuntur in duobus turbinibus ferreis, quorum hic attin-
git Magnetem, alter ex priori ſuſpenditur, ambobusſe contingen-
tibus in puncto, cohærent tamen attracti vi Magnetica, poteſtque
in gyrum velocem &
oppoſitæ directionis uterque moveri, gyratio
enim attractionem non tollit.
EXPERIMENTUM LII.
Si lamina ferrea Magneti affricetur ſecundum longitudinem ſuam,
pars, quæ ultimo Magnetem tetigit, plus virium habet, quam quæ
primo applicabatur Lapidi, ut igitur extremitas Ferri imbecillior
eaſdem vires ac altera recipiat, affricanda eſt polo oppoſito Ma-
gnetis.
EXPERIMENTUM. LIII.
Regula Chalybea temperata ſecetur in aliquot partesrectangulas,
quæ omnes ſuper lamina poſitæ cuprea diverſo ſitu juxta ſe invicem
quam antea cohæſerant, bene apprimantur, ut quaſi corpus unitum
forment:
Supra hunc apparatum tranſeat Magnes fortiter appreſſus,
tum regula viribus imprægnabitur, eo majoribus, quo partes ſe ar-
ctius contigerint, ſi autem vix ſe contigerint, non niſi paucæ cum
iis communicatæ erunt vires,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index