Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138
139 125
140 126
< >
page |< < (114) of 361 > >|
128114HYDRODYNAMICÆ ximas hanc legem ſervare. Cum itaque talis caſus occurrit, eo magis con-
veniet motus realis cum theoria, quo longior fuerit pars b m &
quo paucio-
ra adfuerint obſtacula.
§. 3. Quod ſi nunc canalis fuerit non horizontaliter ſed oblique ad
horizontem poſitus, apparet omnia ſimiliter ſe habere, niſi quod aſcenſus potent.
aquæ in omni ſitu æquandus ſit aſcenſui potent. initiali aucto deſcenſu actuali, id
eſt, deſcenſui verticali centri gravitatis.
Atque ſi nullo impulſu aqua ſua ſponte
ſe movere incipiat, erit ſimpliciter deſcenſus actualis æqualis aſcenſui potent.
Igitur aqua continue progredi perget, quamdiu centrum gravitatis lo-
co humiliori poſitum eſt, ac fuit ab initio motus.
At vero cum tubus ita
fuerit formatus &
inflexus eaque fluidi quantitate repletus, ut centrum gravi-
tatis priſtinam altitudinem reaſſumere poſſit, tunc fluidum motum obtinebit
retrogradum &
ſine fine oſcillabitur. De iſto motu præcipuam hujus ſectionis
partem faciente mox dicemus.
Interea obſervare licet, fieri poſſe, ut aqua
omnis ex loco humiliore per altiorem ſua ſponte ſine prævia ſuctione præter-
fluat, ſi modo omnia debito modo ſe habeant.
De oſcillationibus fluidorum in tubisrecurvis.
Caſus II.
§. 4. Dedit Pater meus in Comm. Acad. Scient. Petrop. tom. 2. theore-
mata quædam, quæ inſignem manifeſtant uſum quem theoria virium vivarum
habet in rebus mechanicis.
Illud vero quod tertio loco poſitum eſt ita ſe
habet.
Sit tubus cylindricus A B C H (Fig. 33.) utrobi{q́ue} apertus at{q́ue} infle-
11Fig. 33. xus in duo crura B A &
C H ad partem horizontalem B C; ſit ſinus anguli
A B C = p, &
ſinus anguli H C B = q; exiſtente nimirum ſinu toto = 1;
ſit porro ille tubus aqua plenus uſ{q́ue} ad horizontalem M N; vocetur{q́ue} L longi-
tudo partis tubi M B C N aqua plenæ:
Erunt agitati liquoris in hoc tubo oſ-
cillationes tam majores, quam minores omnes tautochronæ at{q́ue} ejuſdem duratio-
nis cum oſcillationibus minimis penduli alicujus ſimplicis, cujus longitudo
= {L/p + q}.
Huic theoremati eodem auctore ſubnectitur tale corollarium.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index